utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03360174

Charter Number: 03360174
Cartulary Title: Worcester 1062-1185 Volume 33
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 1174 - 1176
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Durham Cathedral Archive - Cartulary II (f39r) Durham Cathedral Archive - 2.2.Spec.2
map View Map
Charter:
Venerabili domino et patri H dei gratia Dunelmensi episcopo R eadem gratia Wig ecclesie humilis minister et I Exoniensis ecclesie thesaurarius salutem et copiose dilectionis affectum Fidei nostre providendum commisit vestra serenitas quid ad securitatem ecclesie vestre comodius esse censeamus cum dilecti fratres nostri abbas et monachi sancti Albani specialia rescripta non habeant super ecclesia de Biwelle et de Edeluingeham que se habere sperabant tempore inite transactionis apud Warewich et ea ecclesie Dunelmensi resignanda pepigerunt Nos autem perfectam huius rei perspectionem absque vestre discretionis consilio et presentia nullatenus fieri posse attendentes negotii huius deliberationem usque in presentiam vestram duximus differendam ut communi habito consilio commoditati utriusque ecclesie spiritu consilii previo provideamus Verum autentica rescripta Dunelmensis ecclesie Gervasio monacho et magistro Osberto qui vice abbatis et monachorum sancti Albani ad nos accesserant et versa vice rescripta autentica monasterii sancti Albani Hylario monacho et magistro Roberto clerico vestro manibus nostris tradidimus securius estimantes ut a nobis qui iudices eramus traderentur quam si nobis absentibus esset facta tradicio Ego quoque Wig ecclesie minister me fideiussorem constituo quod abbas sancti Albani iuxta vestrum et nostrum consilium utriusque ecclesie securitati providebit et nobis etiam absens assensum super hoc prebebit Valete
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter