utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03360178

Charter Number: 03360178
Cartulary Title: Worcester 1062-1185 Volume 33
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1164 - 1179
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Rogerus Dei gratia Wygorn[iensis] episcopus salutem in Domino Noverit universitas vestra nos concessisse et auctoritate episcopali confirmasse dilectis in Cristo filiis abbati et monachis sancti Petri Glouc ecclesiam de Heythrop cum decima eiusdem ville et terra presbyteri quam Ernulfus de Hesding eis donavit in liberam et perpetuam elemosinam Concessimus etiam et auctoritate episcopali confirmamus eisdem quinque marcas nomine pensionis de ecclesia beate Marie ante abbatiam cum decimis omnibus tam vilenagii quam dominii de Mayesmore et de Berthon et de Bernewode de Hupton cum aliis omnibus pertinentiis que hactenus possederunt in perpetuum habendas et in proprios usus convertendas Concessimus etiam eis et auctoritate episcopali confirmamus viginti solidos nomine pensionis de ecclesia sancti Iohannis in Glouc et decem solidos de ecclesia de Mattresdon quos hactenus possederunt per manus vicariorum in eisdem ecclesiis sibi invicem succedentium in perpetuum percipiendos Quas concessiones et confirmationes ut futuris temporibus rate maneant et inconcusse presenti scripto et sigilli nostri patrocinio perpetuavimus []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter