utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03360207

Charter Number: 03360207
Cartulary Title: Worcester 1062-1185 Volume 33
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1173 - 1174
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Rogerus Dei gratia Wigorn episcopus universis sancte matris ecclesie filiis salutem et Dei benedictionem Quia precedentium parit oblivionem et temporum diuturnitas et memorie labentis infirmitas iccirco que solemniter gesta esse noscuntur scripti huius inspectione ad oblivionis remedium posteris innotescere curavimus Publice itaque cognitioni subesse desideramus controversiam diu habitam inter ecclesiam Wigorn et ecclesiam de Oseneia super ecclesia de Beiberia compositione mediante coram venerabili fratri nostro B[artolomeo] [Exoniensi] episcopo cui iurisdictio cause a domino papa fuerat delegata hoc fine finem accepisse videlicet ecclesia de Beiberia cum vicaria et capellis ceterisque pertinentiis suis et cum omni integritate et libera amministratione pretaxate ecclesie de [Oseneia] iure perpetuo salvo iure diocesani constabit Persolvet autem annuatim Wigorniensi ecclesie sexaginta solidos ex causa compositio[nis et nomine canonis duobus termi]nis in festo sancti Michaelis sive infra viii dies xxx solidos in Pascha sive infra octo dies Pasche xxx solidos et eos priori et monachis Wigornie ad predictos terminos mittet Preterea Wigorn episcopus canonicum quemdam ad minus viginti annorum nec publica infamia laborantem qui competenter regulam et conventum sequi posit in ecclesia Oseneie ponet qui pro Wigorn ecclesia et pro episcopo Deo prestet obsequium Et obeunte canonico illo episcopus qui pro tempore fuerit alium sub forma prescripta subrogabit ita tamen sequens episcopus canonicum ibi ponet si positus a predecessore suo mortuus fuerit Que ut sine fraude intelligantur hoc intellectu sint interpretanda ut ecclesia de Osen duos simul predicta de causa positos non habeat canonicos Conventus etiam Oseneie universi scilicet et singuli pro episcopo Wigorn tale suffragium orationum facient in vita et in morte quale sit pro fundatoribus et abbatibus suis Ne vero futuris temporibus quod solempniter actum est in dubium revocetur pagina presenti et sigilli nostri appositione que prescripta sunt communi assensu Wigorn capituli confirmare et communire decrevimus Hiis testibus Rad[ulpho] priore Wigorn Simone archidiacono Wigorn Gileberto capellano [magistro] Moyse magistro Silvestro Rand Gansello [clericis] nostris Roberto et Rogero canonicis Osen Bertremmo clerico de Verdun Petro presbitero de Tilebrouke Nicholao clerico de Ravesned
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter