Charter Document - 03360219
Charter Number: 03360219
Cartulary Title: Worcester 1062-1185 Volume 33
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1172 - 1173
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: Worcester 1062-1185 Volume 33
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1172 - 1173
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Rogerus Dei gratia Wigorniensis episcopus universis sancte matris ecclesie filiis salutem et Dei benedictionem Que semel rationabiliter terminata esse noscuntur et omni contentione quiescente sopita Teste magistro Barthol Exoniensi episcopo et Galfr Blundo bailivo suo eiusdem socche magistro Petro Picot magistro Petro de Mandavill Petro filio Ric Walt filio Driu Henr de Tantona Nichol eius connatone rediviva cavilantium malignitate suscitentur exacta diligentia est precavendum Ea propter certum omnibus fieri desideramus quod controversia que actitabatur inter Adam abbatem de Salopesberia et Robertum filium Roberti super sepultura hominum suorum de Estona hoc fine quievit memoratus miles universo iuri si quid in iam dicta sepultura habere videbatur penitus renuntiavit et renuntiationem ipsam sub fidei interpositione in manu nostra firmavit Nos itaque dulcis memorie Roberti de Bet quondam Herefordensis episcopi cuius cartam super iam dicta sepultura inspeximus vestigiis inherentes sepulturam prefatam matrici ecclesie de Mamerfeld auctoritate qua fungimur confirmare decrevimus ita ut in optione deservientium matrici ecclesie consistat que corpora predictorum hominum apud capellam elegerint sepeliri et que voluerint ad matricem ecclesiam deferri Teste Radulfo priore Wig Humbaldo priore de Wenel et aliis