utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03360232

Charter Number: 03360232
Cartulary Title: Worcester 1062-1185 Volume 33
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1164 - 1179
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit R[ogerus] miseratione divina Wigorn ecclesie minister humilis salutem in vero salutari Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire quod Symon de Mans pro sua et predecessorum suorum salute priori et conventui Wigorn ecclesie ius advocationis quod habuit in capellis de Dodeham et Knitewica pia devotione donavit Ita scilicet ut prescripti monachi ius memoratum absque reclamatione prescripti Symonis vel heredum suorum in perpetuum habeant et teneant pacifice et quiete et hoc eis carta propria confirmavit Nos igitur piam devotionem memorati Symonis in Domino commendantes donationem ab ipso factam ratam habemus et gratam eamque iam dictis priori et conventui scripti et sigilli nostri munimine roboramus Testibus Roberto de Bernaio et Gaufrido de Corton presbyteris Roberto Blundo Roberto de Porta Daniele et pluribus aliis clericis et laicis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter