utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03361254

Charter Number: 03361254
Cartulary Title: Worcester 1062-1185 Volume 33
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1151 - 1157
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Iohanni Dei gratia Guirecestr episcopo et Godefrido archidiacono et universis sancte ecclesie filiis Henricus filius Sewali salutem Sciatis me dedisse Deo et ecclesie sancte Marie de Kenill et in perpetuam elemosinam concessisse ecclesiam meam de Ettendona manerio meo cum terris et decimis tam de dominiis quam de hominibus et cherchez et omnibus aliis eiusdem ecclesie pertinentiis salva tenura clericorum quibus ante eam concesseram Illud etiam omnibus notum sit quod ego Henricus eandem ecclesiam et totam terram et possessionem eidem pertinentem liberam feci et quietam omnino clamavi de omni exactione et servitio seculari de omni operatione et omnibus auxiliis de expeditione de denariis militum quotienscumque et quomodocumque provenerint et de omni consuetudine ad me vel ad heredes meos pertinente exceptis communibus geldis regis que erunt per totum comitatum Hanc autem concessionem feci assensu domini mei Roberti comitis pro salute ipsius et uxoris filiorumque eius et pro remissione peccatorum meorum et animabus antecessorum et successorum meorum parentum et amicorum Huius donationis et concessionis testes sunt Frogerius archidiaconus de Derby Reginaldus prior de Gresel Hugo filius Sewali Adam presbiter de Thichemersa Robertus de Baccepuz Willelmus de Gresel Robertus dapifer Iordanus filius Fulcheri heres meus Thomas de Succheneio Willelmus Avenel Willelmus filius Toroldi et Walterus frater eius Radulfus filius Sewali Gilbertus filius Gaufridi Rogerus de Wint
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter