utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03370023

Charter Number: 03370023
Cartulary Title: Worcester 1186-1218 Volume 34
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Record
Date: 1186 - 1190
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Noverit universitas vestra nos ad presentationem domine Margarete de Buhun Willelmum clericum filium Marie ad capellam de Berdesl admisisse eumque in ea canonice instituisse salvo iure matris ecclesie de Beiberi et canonicorum de Osen scilicet medietate decimationum totius villenagii eiusdem ville in garbis cum dimidia parte decimationum duarum virgatarum de quibus controversia fuerat inter eosdem canonicos et Eustachium rectorem predicte capelle et cum duabus acris de dominico eiusdem ville una scilicet de frumento altera de avena in autumno percipiendis et sepultura mortuorum que [] ecclesia de Beiberi de qua predicta capella oleum et crisma suscipit et predicti canonici percipere debent Volumus igitur et auctoritate episcopali precipimus ut predictus Willelmus prenominatam capellam de Berdesl cum omnibus pertinentiis obventionibus et libertatibus suis exceptis iuribus matricis ecclesie et canonicorum prenominatis libere possideat et quiete Et ut hec nostra institutio []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter