utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03370084

Charter Number: 03370084
Cartulary Title: Worcester 1186-1218 Volume 34
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession, Confirmation
Date: 1196 - 1198
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Iohannes Dei gratia Wygorn episcopus salutem in Domino Noverit universitas vestra nos concessisse et auctoritate episcopali confirmasse dilectis in Cristo filiis Thome abbati et monachis sancti Petri Glouc duas garbas decime de Kynemereford cum terris et reliquis pertinentiis quas hactenus possederunt in perpetuum possidendas et in proprios usus convertendas Concessimus etiam et dedimus eisdem quatuor marcas argenti in vicaria ecclesie de Kynemereford singulis annis per manum vicarii percipiendas Quas concessiones et donationes ut futuris temporibus rate maneant et inconcusse presenti scripto et sigilli nostri patrocinio perpetuavimus Hiis testibus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter