utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03370115

Charter Number: 03370115
Cartulary Title: Worcester 1186-1218 Volume 34
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Condemnation, Excommunication
Date: 1200 - 1208
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
M Dei gratia Wigorn episcopus dilecto in Cristo filio A decano Glouc salutem gratiam et benedictionem Cum ad hoc cura nobis sit credita pastoralis ut in diocesi nostra erandicanda eradicemus et plantanda plantemus ad illa precipue erandicanda totis viribus debemus inniti que tam in iniuriam Dei quam nostram necnon et gregis nobis a Deo commissi redundare videntur Unde quoniam cognovimus pravam in archidiaconatu Gloec inolevisse consuetudinem ex eo quod exiguntur de singulis ecclesiis et capellis annue prestationes que strene vocantur id de cetero fieri prohibentes sententiam excommunicationis publice promulgavimus in omnes illos qui sex denarios qui in predicto archidiaconatu Gloec contra Deum dari solebant nomine strenarum vel aliquid aliud vice earum amodo exigent vel exsolvent presertim cum strenas dari sanctorum patrum pagina detestetur Quocirca tibi mandamus sub pena anathematis firmiter inhibentes ne deinceps predictos sex denarios vel aliquid aliud vice eorum a personis seu capellanis de decanatu tuo exigere presumas sciturus pro certo quod si contra hanc prohibitionem nostram aliquid quod non credimus attemptaveris in te tanquam in excommunicatum nostrum graviter nec immerito animadvertemus Mandamus igitur tibi districte precipientes quatinus infra xv dies post susceptionem litterarum istarum quas in testimonium futurum tibi destinamus patentes tuum convoces capitulum et in eodem capitulo plenario hanc nostram sententiam sollempniter denunciare procures provisurus attentius ut presentes littere huius mandati nostri memoriam plenius retinentes per assensum totius capituli in tuto loco fideliter reserventur
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter