utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03370123

Charter Number: 03370123
Cartulary Title: Worcester 1186-1218 Volume 34
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Order
Date: 1210 - 1212
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
M Dei gratia Wigorn episcopus dilectis filiis et officialibus suis R priori Wigorn et magistro R de Clippeston salutem gratiam et benedictionem Sciatis ut credimus recolitis quia meminisse potestis qualiter iampridem nobis auctoritate iudicum delegatorum demandatum fuit ut sicut ipsi iudices sententiaverunt canonicos de Kenill in possessionem portionis sue in ecclesia de Braell induceremus cuius quidem sententie hactenus executioni supersedimus Attendentes igitur quod ipsis canonicis ex diutiori dilatione potest dampnum non modicum provenire vobis precipiendo mandamus quatinus dictos canonicos in corporalem possessionem sue portionis in ecclesia de Braell auctoritate predictorum iudicum delegatorum et nostra sine dilatione mittatis salva tamen ipsius ecclesie perpetua vicaria cum omnibus suis pertinentiis Valete
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter