utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03370148

Charter Number: 03370148
Cartulary Title: Worcester 1186-1218 Volume 34
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Settlement
Date: 1203 - 1212
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Maugerius Dei gratia Wigorn episcopus eternam in Domino salutem Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire quod cum causa verteretur inter Randulfum priorem et conventum Wigorn et sacristam eiusdem ecclesie ex una parte et magistrum Willelmum personam de Tredinton ex alia per litteras domini pape Innocentii tertii ad venerabiles viros G episcopum Rofensem et [] abbatem de Boxleg et magistrum R de sancto Martino a dicto magistro Willelmo persona de Tredinton impetratas super decimis quas prefati prior et monachi et sacrista tenebant tam de dominico quam de vilenagio de Blakewell et de Sepeweston tandem per arbitrium nostrum in quod de consensu iudicum partes compromiserunt hoc fine conquievit Scilicet quod prefati prior et monachi et sacrista omnes decimas quas in prefatis maneriis de vilenagio percipere consueverant ecclesie de Tredinton in perpetuum remiserunt et quietas clamaverunt Persona autem de Tredinton et sacrista quietas clamaverunt prefatis priori et monachis decimas de dominico suo de Blakewell integre in perpetuum possidendas salvis duabus acris ecclesie de Tredinton percipiendis annuatim de dominico sicut ab antiquo percipere consuevit De dimidia autem hyda quam idem prior et monachi de vilenagio sibi appropriaverunt in dominicum ecclesia de Tredinton percipiet annuatim duas acras ita quod computatis acris ex ordine prout iugera iacebunt decimam acram habeat in computatione legaliter et bona fide facta Si vero eadem dimidia hyda aliquando redierit in vilenagium ecclesia de Tredinton percipiat totas decimas sicut de cetero vilenagio Sacrista autem Wigorn habebit decimas de antiquo dominico de Sepeweston plenarie et integre ita quod si aliquo tempore aliquid fuerit appropriatum de vilenagio in dominicum ecclesia de Tredinton percipiet decimas sicut de alio vilenagio Predictis autem partitionibus et portionibus contenti erunt prior et monachi Wig et persona de Tredinton et sacrista de Wigorn nec quisquam eorum aliquid aliud vel amplius poterit exigere Ut autem ista futuris temporibus in perpetuum rata et firma permaneant presenti scripto cum sigilli nostri munimine ea duximus corroboranda
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter