utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03370152

Charter Number: 03370152
Cartulary Title: Worcester 1186-1218 Volume 34
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1200 - 1208
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hec est concordia facta inter dominum M Wigorn episcopum et Willelmum de Bradel quod cum contentio haberetur inter eos super illa parte nemoris qui est versus aquilonem a domo ipsius Willelmi et nova purprestura super illud nemus facta quod incipit a mesagio illius virgate terre quam Walterus filius Alured tenet de eodem Willelmo et pretenditur circum terram ipsius Willelmi usque parum ultra aqua que appellatur Berte idem Willelmus bona voluntate dimisit predicto episcopo et successoribus suis in perpetuum totum illud nemus cum predicta purprestura et quietum clamavit a se et heredibus suis tanquam dominicum Wigorn ecclesie sicut de communi assensu perambulatum est et divisio facta per xii liberos et legales homines de visneto inter illam purpresturam et nemus et liberum tenementum predicti Willelmi antiquitus excultum Pro hac vero concessione et quieta clamancia idem episcopus dedit ipsi Willelmo duas marcas et dimidiam et manutenebit eum et sua iura ubicunque rationabiliter debet et potest Hiis testibus Willelmo de Wara tunc senescallo magistro Iordano de Wikewane magistro Yllario P persona de Withindon H persona de Alvicherche Aluredo capellano de Hemberi Simone de Nova Landa Willelmo Pipard Henrico de Parcho Richardo Strech Ricardo filio Osberti Strech Reginaldo de Beinhale Gerardo de Intebergh Willelmo Ege Roberto de Trokemerton Henrico de Trokemerton Simone camerario de Fladebur Toki de Fladburi Rogero parcario de Alvicherche Elia clerico et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter