utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03380123

Charter Number: 03380123
Cartulary Title: Hereford 1234-1275 Volume 35
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Will
Date: 1262 - 1268
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Quoniam melius est sub spe mortis vivere quam sub fiducia longeve vite subitaneam mortem subire et nihil sit quod magis hominibus debeatur quam ut supreme voluntatis eorum liber sit stilus et liberum quod iterum non redit arbitrium Ideo nos Petrus miseratione divina Herefordensis episcopus compos mentis dominum in die iudicii et casus qui humanitati contingunt pre oculis habentes et anime nostre providere volentes hanc in nomine sancte et individue trinitatis patris et filii et spiritus sancti nostram ultimam voluntatem sic duximus disponendam In primis quia in venerabili ecclesia nostra beate Catherine et Marie Magdalene iuxta Aquambellam cuius fundatores donatores et patroni sumus nostram eligimus sepulturam videlicet in choro in loco qui est intra lectrinum et columnam vel candelabrum cerei paschalis Item damus et legamus et concedimus predicte ecclesie nostre de Sancta Catherina et Maria Magdalena ad opus et usum luminaris fabrice et refectionis ornamentorum ipsius ecclesie domos nostras pensiones seu redditus earum cum omnibus pertinentiis earumdem quas habemus apud Lugdunum intra domum fratrum predicatorum ex una parte et hospitalem pontis Rhodani ex altera si dominus temporalis de cuius feudo sunt hoc voluerit consentire vel grantare alioquin pretium totum quod ex venditione predictarum domorum haberi sive exigi possit si nos vel capitulum dicte ecclesie nostre sancte Catherine eas vendere vellet et interim pensiones et reditus earum et omnem substantiam earundem ad manus sacriste vel thesaurarii dicte ecclesie Sancte Catherine pro lumine fabrica et reparatione ornamentorum ipsius ecclesie ut prediximus integraliter volumus pervenire qui de his domibus predictis omnibus in pretio vel redditu percipiet et in lumine fabrica et reparatione ornamentorum dicte ecclesie expendet reddat annis singulis in capitulo dicte ecclesie preposito et canonicis rationem Item damus legamus concedimus et ad prebendam predicte venerabilis ecclesie nostre sancte Catherine domos nostras quas habemus Parisiis in statu seu vico Sancti Iacobi de ordine fratrum predicatorum Item domos seu manerium de Charantone cum omnibus suis pertinentiis et appendentiis si tamen domini de quorum dominio sive feudo sunt predictam donationem sive ad prebendationem pietatis divine intuitu et in animarum suarum remedium laudare voluerint vel grantare alioquin totum pretium quod ex venditione predictarum domorum manerii cum pertinentiis haberi possit vel exigi si nos vel capitulum Sancte Catherine predictas domos vel manerium velit contingere damus legamus et concedimus predicte ecclesie beate Catherine in acquirendis prebendis pro eadem totaliter et integraliter convertendum Interim vero pensiones fructus redditus et obventiones tam domorum quam manerii predictorum volumus et mandamus ad predictam ecclesiam beate Catherine pro prebendis et loco prebendarum integre pervenire Item damus et legamus et dari mandamus predicte ecclesie nostre beate Catherine in augmentum et supplementum prebendarum in eadem mille libras Viennenses sub obtestatione dei et divini iudicii tam executoribus nostris quam aliis penitus inhibentes ut predictis summis quantitatibus pretii seu redditibus vel pensionibus predictorum in alios usus vel utilitates quam in quos vel quas superius ordinavimus aliquid committere presumant retinentes nobis divisionem prebendarum et numerum de predictis faciendum et quod predicte ordinationi non obstante aliquorum contradictione possimus detrahere addere mutare corrigere vel emendare pro nostre beneplacito voluntatis Item quia debiles corpore et ponderose stature sumus ad laborem voti divine crucis sustinendum et exsolvendum nos sufficere non posse scimus damus et legamus in subsidium terre sancte et redemptionem peregrinationis nostre quadraginta marcas sterlingorum quas nobis debent ex causa mutui reverendus in Cristo pater Philippus prime Lugdunensis ecclesie electus et ecclesia Lugdunensis litteras obligatorias quarum predictarum marcarum quas penes nos habemus volumus et mandamus dari et tradi in manibus sanctissimi patris nostri domini pape ad opus et subsidium terre sancte cui cedimus et mandamus omne ius actionem et exactionem que nobis competit seu competere potest contra dominum electum predictum et ecclesiam Lugdunensem pro predicta pecunia exigenda Item damus duo milia librarum eidem ecclesie ad augendum numerum prebendarum et hec omnia volumus fieri et divisiones prebendarum et numerum augendum per venerabilem patrem Antelmum Maurianensem episcopum et magistrum Eimericum fratrem nostrum et Iohannem decanum Herefordensem et Eimericum cancellarium Herefordensem et Magistrum Iacobum archidiaconum Salopesirensem et Emonem canonicum Herefordensem nepotes nostros qui solum dominum habentes pre oculis ita fideliter hiis intendant nobis mortuis sicut ipsos nutrivimus et educavimus a cunabulis et pro ipsis nos obligavimus in pluribus ipsi deo ista volumus compleri de omnibus bonis nostris tam de nostra pecunia quam de vasis argenteis vel aureis vel quibuscumque aliis iocalibus vel etiam debitis Item damus legamus domui et priori Columne Iovis tertiam partem eorum que nobis debet Item abbati et domui Thamidii tertiam partem de hiis que nobis debet Item si plus potest de nostro experiri damus et legamus priori et conventui Bellicensis ecclesie quinquaginta libras Viennenses pro uno anniversario acquirendo pro remedio anime nostre et successorum nostrorum Item abbatisse et conventui Bitumine viginti libras Viennenses pro uno anniversario acquirendo que anniversaria celebrentur antequam satisfiet eis per vitam domini Petri Enclisii et domini Humberti de Ienna precentoris beate Catherine Ante tamen tria legata damus et legamus hospitali nostro de sancta Catherina quod fecimus ad valentiam trescentarum librarum Viennensium in quibus nolumus habere locum defalcatione Si vero aliqua super ea que diximus invenientur de nostro damus et legamus cuilibet ecclesie parochiali hospitali et maladerie de tota diocesi Tarentasie quinquaginta solidos Viennenses et hoc item fieri mandamus in tota diocesi Maurianensi Tarentasiensi ecclesie vero nihil damus quia inhumaniter nobis negaverunt corpus sancte memorie domini Herculis archiepiscopi abiecte sepultum in parochiali ecclesia quem volebamus sepelire apud Sanctam Catherinam honorifice et ad honorem dignitatis ecclesie et ipsius Item damus legamus et dari mandamus predicte venerabili ecclesie sancte Catherine et Marie Magdalene et capitulo ipsius pro duobus anniversariis annis singulis faciendis in cathedrali ecclesia in remedium anime nostre et antecessorum nostrorum quadraginta solidos fortium quos habemus apud Pesey in Tarentasia in hominibus et servitio anniversali Item volumus precipimus et fieri mandamus quod Biblia nostra glossata que est apud Sanctam Catherinam in thesauro vendatur prout melius vendi poterit et totum pretium quod inde haberi poterit in usus pauperum expendatur videlicet quod panni emantur unde pauperes vestiantur Item damus et dari mandamus sermones nostros Domino Iohanni decano Herefordensi nepoti nostro ita tamen quod pro eis quinquaginta libras Viennenses solvat de quibus panni emantur et pauperes in remedium anime nostre vestiantur quod si forte noluerit predictas quinquaginta libras pro dictis sermonibus dare volumus et precipimus quod predicti sermones prout melius poterunt vendantur et eorum pretium prout supra diximus in usus pauperum expendatur Post hec autem omnia predicta in nomine sancte et individue trinitatis dominum Petrum de Aquablanca dominum Brianson nepotem nostrum in universis bonis nostris aliis iuribus et actionibus undecumque et qualitercumque ad nos pertineant specialiter in villa seu castro de Aquablanca cum pertinentiis suis in castro de Fessone cum pertinentiis suis in castro de Sancta Helena cum pertinentiis suis generaliter vero in omnibus que habemus seu ad nos pertinent vel pertinere possunt quocumque iure vel modo ab aqua que vocatur Arcus usque ad Columnam Iovis heredem facimus instituimus et ordinamus Ita tamen quod si sine liberis masculis decederet cum contingeret dominos Iohannem Eimericum Aymonem nepotes nostros ei substituimus in predictis bonis nostris et damus substitutos Volumus etiam quod si aliquis de predictis substitutis domino Iohanne et Eymerico Aymone nepotionis nostre decederet superstes vel superstites pro viribus eidem succedant et si dictus dominus Petrus filiam vel filias relinquet dicti substituti decenter eam vel eas nuptie donent et maritent Item facimus et instituimus dominum predictum Petrum heredem nostrum in patronatu seu in iure patronatus predicte venerabilis ecclesie nostre beate Catherine Volumus etiam et potestate plenaria sibi damus quod ipse conferat et conferre possit prebendas ipsius ecclesie et illam personam cui conferre predictam prebendam sibi placuerit mittat et mandat preposito predicto in ipsa ecclesia et prebendam instituendam in ordine debito quem prebenda requirit secundum quod continetur in ordine ecclesie Item volumus precipimus et mandamus quod quandocumque dictus dominus Petrus contulerit prebendam alicui in predicta ecclesia antequam mandet et precipiat stallum in choro et vocem in capitulo eidem assignari vel etiam ipsum institui sibi fieri faciat ab eodem et habeat litteram suam patentem in qua contineatur quod ipse canonicus vel prebendarius promittit sibi domino Petro et ad sancta Dei evangelia iuret quod servabit sibi vitam et membra et terrenum honorem cum obedientia que suo ordini non repugnet Item damus et concedimus eidem domino Petro ut ipse conferat et conferre possit personatus dignitates predicte ecclesie beate Catherine plenariam potestatem Item damus et concedimus et dimittimus in communia vasa omnia lignea erea ferrea et omnia utensilia cellarii nostri et coquine nostre de Aquabella
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter