utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03381011

Charter Number: 03381011
Cartulary Title: Hereford 1234-1275 Volume 35
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1219 - 1234
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Universis Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hugo Folyot dei gratia Herefordensis episcopus salutem in domino Noverit universitas vestra nos divine pietatis intuitu dedisse et concessisse abbati et conventui Sancti Petri Glovern ibidem deo servientibus tres marcas annuas quas eisdem caritative contulimus nomine personatus ecclesie de Foya duobus terminis percipiendas a Magistro Petro de Northampton vicario eiusdem ecclesie videlicet in annuntiationem beate Marie viginti solidos et in festo Sancti Michaelis viginti solidos salva tota residua portione dicte ecclesie predicto Magistro P quamdiu vixerit possidenda Et post decessum eiusdem P licebit predictis abbati et conventui totam dictam ecclesiam cum pertinentiis habere et tenere et in usus proprios iuxta voluntatem suam convertere Nos vero dictos abbatem et conventum ad dictam pensionem nomine personatus admisimus et eosdem in eadem ecclesia canonice instituimus Quod quia ratum et stabile perpetuo volumus permanere presenti id scripto et sigilli nostri impressione confirmavimus Hiis testibus decano et capitulo Hereford
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter