utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03381042

Charter Number: 03381042
Cartulary Title: Hereford 1234-1275 Volume 35
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1216 - 1254
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Noverint universi presentes literas inspecturi et audituri quod nos H dei gratia rex Anglie dominus Hibernie dux Normannie Aquitanie et comes Andegavie inimus fedus perpetue amicitie cum karissimo consanguineo nostro domino Alfonso dei gratia rege Castelle et Legionis illustri pro nobis et heredibus et successoribus nostris isto modo Quod nos et heredes et successores nostri ab hac hora in antea simus amici et imprisii predicti regis Castelle et Legionis et heredum et successorum suorum contra omnes homines de mundo imperpetuum ita quidem quod nos et heredes et successores nostri iuvabimus eundem regem Castelle et heredes et successores suos cum toto posse nostro bona fide sine fraude et sine dolo contra omnes homines de mundo salva fide ecclesie Romane Concedimus etiam quod Edwardus primogenitus et heres noster veniat apud Burg suscepturus cingulum militie a prefato rege Castelle et Legionis usque festum beate Marie in Augusto proximo venturum Concedimus etiam quod mittamus eundem Edwardum ad guerram Navarr cum magna et bona potentia in auxilium dicti regis Castelle et Legionis quod cum crucesignati simus ad guerram ipsam personaliter venire non valemus et si forsan prefatus Edwardus aliquo iusto et evidenti impedimento detentus ad guerram Navarr in auxilium prefati regis Castelle et Legionis personaliter venire non potuit promittat senescallum suum simili modo et si forsan durante guerra impedimentum cessare contigerit idem Edwardus ad guerram predictam personaliter venire teneatur et in pace vel in guerra Navarr remaneant nobis et heredibus nostris castra ville et terre quas occupaverunt et abstulerunt nobis et progenitoribus nostris reges Navarr Promittimus etiam et concedimus quod demus operam quam potuerimus bona fide erga Dominum Papam ad convertend exercitum crucesignatorum nostrorum ad partes Affricanas et si hoc per nos seu per nostros potuerimus impetrare vel dictus rex Castelle et Legionis per se vel per alios hoc idem poterit obtinere vel per quemcunque alium fuerit impetratum quod eamus cum predicto exercitu crucesignatorum ad partes prenominatas in societate predicti regis Castelle et Legionis et quicquid de inmobilibus videlicet de civitatibus villis castris possessionibus terris et hereditatibus aliis lucrati fuerimus in dictis partibus inter nos et dictum regem Castelle et Legionis equaliter dividatur Concedimus etiam quod omnia dampna que illata sunt Gastoni baronibus militibus et aliis de Vasconia causa predicti regis Castelle et Legionis a tempore quo idem Gasto recepit militiam a prenominato rege Castelle et Legionis et fuit eius vassallus sive in castris sive in hereditatibus sive in aliis rebus quod omnia ad rogatum dicti domini regis Castelle et Legionis restituamus et melioremus eisdem et parcamus eis de querimoniis omnibus quas habemus de eis Et si aliqui illorum de Vasconia aliquod habeant sive de castris sive de villis sive de terris sive de aliis rebus que debent esse nostra vel Edwardi filii nostri vel ad nos pertineant quod statim ea nobis restituant vel Edwardo filio nostro in aliis causis que stent iudicio curie nostre secundum quod consuevit iudicari cum Curia Vascon et si ipsi voluerint vel non potuerint iudicium sustinere dominus rex Castelle debet rogare pro eis sicut amicus rogat amicum et nos faciemus pro dicto rege Castelle et Legionis tanquam pro amico Concedimus etiam quod faciemus cum consilio dicti domini regis Castelle et Legionis in facto Gaston quoad senescalciam Vascon similiter et de facto vicecomitis Lemovic quod faciamus prout videbitur esse honestum Concedimus insuper quod demus filiam nostram prefato regi Castelle et Legionis maritand uni ex fratribus suis germanis cui voluerit dummodo idem rex Castelle et Legionis det eidem fratri suo tales divitias ex quibus possit illam honorifice dotare et sustentare secundum quod decebit filiam regis et hoc debet fieri infra annum Et hec omnia facimus et promittimus nos facturos pro nobis et heredibus et successoribus nostris propter multas et bonas rationes et multa alia que illustris rex Castelle et Legionis predictus consanguineus noster per se et procuratores et nuntios suos solempnes fratrem Lupum dei gratia Marochitan episcopum et Garsiam Martini de Toleto militem eiusdem regis Castelle et Legionis nobis et heredibus et successoribus nostris concessit prout continetur in scriptis suis sigillis eorundem sigillatis Nos autem tactis sacrosanctis Ewangeliis pro nobis et heredibus et successoribus nostris prestamus corporaliter iuramentum universa et singula annotata bene et integre et fideliter imperpetuum observare quod si forte aliquo tempore contra venerimus quod non est intentionis nostre nec erit maledictionem dei et penam periurii incurramus In cuius rei testimonium presentem cartam sigillis nostris videlicet quo utimur in Vasconia et sigillo maiori quo utimur in Anglia appendentibus communitam prefato regi Castelle et Legionis et heredibus et successoribus suis duximus concedendam
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter