utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03390034

Charter Number: 03390034
Cartulary Title: Salisbury 1229-1262 Volume 36
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Lease
Date: 1229
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus presens scriptum visuris vel audituris quod inter dominum Robertum Sar episcopum et Radulphum de Flores filius Rad[ulfi] convenit in hunc modum Videlicet quod prefatus episcopus de voluntate et assensu domini Willelmi decani et capituli Sar concessit eidem Rad[ulfo] unam virgatam et dimidiam terre in manerio suo de Lavinton illam scilicet quam Rad[ulfus] pater predicti Rad[ulfi] tenuit tenend et habend cum omnibus pertinentiis suis libere et quiete quoadvixerit reddendo inde annuatim memorato episcopo vel eius successoribus pro omni servitio et exactione decem et octo solidos sterlingorum ad quatuor anni terminos scilicet ad Natale domini quatuor solidos et sex denarios ad Pascha quatuor solidos et sex denarios et ad festum sancti Iohannis Baptiste quatuor solidos et sex denarios et ad festum sancti Michaelis quatuor solidos et sex denarios Pro hac autem dicti episcopi concessione dedit ei supradictus Rad[ulf]us centum solidos pre manibus Et ut hec conventio ex parte alterutra maneat inconcussa confectum est inter dictos episcopum et Rad[ulfum] cirographum bipartitum cuius una pars auctenticis dictorum episcopi et capituli Sar consignata prefato Rad[ulfo] remanebit pars vero altera sepedicti Rad[ulfi] sigillo communita penes eundem episcopum residebit Huius rei testes sunt Willelmus filius Luce Philippo de Cotez Ricardus de Horton Walterus de Wurton Ricardus de la Folie Petrus de Mymbyr Simon filius Petri et alii omnes de hundredo de Poterne Actum apud Poterne kalend Augusti anno gratie millesimo ducentesimo vicesimo nono
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter