utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03390101

Charter Number: 03390101
Cartulary Title: Salisbury 1229-1262 Volume 36
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1240
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
R dei gratia Sar episcopus dilecto filio magistro A de Esseby cancellario Sar salutem gratiam et benedictionem Non indignum iudicamus si petentium desideria compleantur cum per hoc utilitati eorum consulitur et iustitia non leditur aliorum Sane sicut ex vestre petitionis serie intelleximus fructus cancellarie vestre cui preter onera ordinaria ex ipso nomine dignitatis pleraque extraordinaria incumbunt adeo sunt tenues et exiles quod pre gravi onerum pressura in suscepto officio deficere vel assumptum reicere vos oportet propter quod nobis humiliter supplicastis ut prebendam de Brikeleswurth quam optinetis in ecclesia Sar cancellarie predicte curaremus unire et unitam taliter vobis et per vos successoribus vestris unius beneficii nomine concedere perpetuo possidendam Nos igitur precibus vestris inclinati statuendo concedimus et concedendo statuimus quod vos prebendam predictam de Brikeleswurth cum pertinentiis suis quam pontificali auctoritate capituli nostri accedente consensu cancellarie ecclesie nostre Sar duximus uniendam vestris temporibus et qui pro tempore fuerint cancellarii ecclesie predicte tamquam dignitati sue annexam possideatis in posterum inconcusse Ita tamen quod vos et successores vestri qui ad dignitatem predictam fuerint assumpti theologiam in civitate Sar legi sollempniter faciatis per doctores idoneos et sollempnes vestris et successorum vestrorum sumptibus exhibendos nisi forsitan aliquis qui pro tempore fuerit cancellarius velit et valeat onus exequi personaliter supradictum Quod ut perpetue firmitatis robur optineat in iuramento quod post installationem personarum et canonicorum Sar de observatione consuetudinum ipsius ecclesie exigi consuevit articulum istum post installationem cancellarii qui pro tempore fuerit specialiter exprimi precipimus ac super eodem una cum aliis consuetudinibus ecclesie approbatis fideliter observando iuramentum ab ipso corporaliter exhibere In cuius rei testimonium presentes litteras quas propter hoc fieri fecimus sigillo nostro duximus muniendas Dat apud Rammesbir per manum Walteri de la Wyle capellani nostri non Novembris anno gratie MCC quadragesimo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter