utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03391032

Charter Number: 03391032
Cartulary Title: Salisbury 1229-1262 Volume 36
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1224 - 1245
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Noverit universi quod ita convenit inter dominum Willelmum de Englef ex parte una et Th[omam] rectorem ecclesie de Englef fratrem suum ex altera Videlicet quod dictus Willelmus dedit dicto Th[ome] et concessit duo mesuagia iuxta curiam suam de Englef sibi et successoribus suis perpetuo possidenda illa scilicet que fuerunt H Cureman et Ricardi le Lepere libera et quieta ab omni servicio in perpetuum salvo tamen dicto W et heredibus suis itinere ad fontem suum in fundo dicti R le Lepere ad aquam hauriend[am] et similiter ceteris hominibus de Englef salvo etiam dicto W et ipsius heredibus toto fossato quod est inter parcum dicti W et ipsa mesuagia una cum sepi Ita quod liberum accessum habeant ad illud fossatum reparand[um] et claudend[um] per terram ipsius rectoris cum necesse fuerit Pro dictis vero duobus mesuagiis prefatus rector prenominato Willelmo et heredibus suis dedit et concessit quandam terram que iacet inter Halfcroft et Benekroft ante dom[um] Petri Mazelin in villa de Englef habendam et tenendam eidem W et heredibus suis liberam et quietam ab omni servicio in perpetuum Et ut hec conventio inter eos rata et stabilis dummodo assensus loci diocesani et archid[iaconi] [Be]rk intervenerit in perpetuum permaneat uterque illorum alterius scripto in modum cyrographi confecto sigillum suum apposuit Hiis testibus Roberto de Uffinton Richero Neirunt Iohanne de la Hose Rogero de Witchurche Ricardo de Hechelhampton Iohanne Dismars Alano de Englef Petro de Vumel et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter