utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03391071

Charter Number: 03391071
Cartulary Title: Salisbury 1229-1262 Volume 36
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Order
Date: 1218 - 1239
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis presentes literas inspecturis vel audituris Willelmus de Bingeham miles salutem Noverit universitas vestra quod cum abbas et conventus Montisbergi michi concesserint quod ego et heredes mei habeamus capellam in manerio nostro de Lodreford quod situm est in parochia de Lodres infra ianuam in curia nostra et capellanum qui in eadem sumptibus nostris per omnia ministret ego eisdem concessi et presenti carta mea confirmavi pro me et heredibus meis quod nullus de parochianis dicte parochie de Lodr in dicta capella nostra ad divina admittatur exceptis illis qui sunt vel erunt de domo vel de mensa mea vel heredum meorum et exceptis hospitibus meis vel heredum meorum advenientibus exclusis inde omnino ceteris omnibus ecclesiasticis sacramentis preter solius misse celebrationem Si autem contigerit octo annuis sollempnitatibus videlicet in festo Omnium Sanctorum Nativitatis domini Purificationis beate virginis Marie Pasche Penth[ecostes] Assumptionis beate Marie et Nativitatis eiusdem dedicationis matricis ecclesie de Lodres me vel heredes meos in manerio nostro de Lodreford moram facere tunc ego et uxor mea et heredes mei et uxores heredum meorum cum familia nostra ad matricem ecclesiam veniemus ibique divinum officium audiemus et vota ac debita secundum morem ecclesiasticum solvemus Preterea omnes decimas nostras tam frugum quam aliarum rerum omnium tanquam fideles parochiani integre et sine diminutione matrici ecclesie de Lodr bona fide persolvemus Ut autem matrix ecclesia de Lodr melius conservetur indempnis volumus ut capellanus quicumque in dicta capella ministrabit pro tempore priori de Lodr et vicario de Lodr quicumque fuerint pro tempore priusquam in capella ministret iuramento fidelitatis teneatur astrictus quod omnes obventiones et oblationes meas vel heredum meorum et omnium hospitum advenientium et omnium aliorum in eodem manerio commorantium vicario matricis ecclesie vel capellano eiusdem sub iuramenti observatione bona fide deferat plenarie a die dominica scilicet in dominicam Item si ita contigerit quod deus avertat quod ego vel heredes mei vel etiam capellanus quicumque fuerit in tempore meo vel in tempore heredum meorum presentis carte mee tenori in aliquo obviaverimus volo et fideliter concedo quod dicta capella mea maneat interdicta et capellanus ab officio altaris suspensus donec secundum arbitrium prioris de Lodr quicumque fuerit in tempore competenter emendetur Et ut ego et heredes mei vel etiam capellanus qui in dicta capella pro tempore ministrabit non possimus predictis contraire nec aliquid amplius ausu temerario in posterum reclamare presentem cartam meam sigilli mei munimine roboravi Et ad maiorem securitatem faciendam pro me et heredibus meis et pro capellanis meis et pro capellanis heredum meorum tactis sacrosanctis iuravi Hiis testibus []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter