utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03400209

Charter Number: 03400209
Cartulary Title: Salisbury 1263-1297 Volume 37
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1267
Date Type: Internal, Feast, A.D.

map View Map
Charter:
Valterus miseratione divina Sarr ecclesie minister humilis religiosis viris dilectis in Cristo filiis priori et conventui de Bradenestok salutem gratiam et benediccionem Religionis observantia qua ceteris laudabiliter prepolletis et hospitalitatis munificencia quam passim omnibus ultra quam vestre suppetant facultates exhibetis nos excitant et inducunt ut ad vestrum comodum et honorem quantum secundum deum possumus affectuosius aspiremus Vos igitur vestrumque prioratum de consensu simul et expressa voluntate venerabilium virorum dilectorum in Cristo filiorum [] decani et capituli nostri Sarr necnon et dilecti filii domini Iohannis de Ora rectoris ecclesie de Mereden in qua ius habetis patronatus condigno favore prosequentes ipsam ecclesiam cum omnibus iuribus et pertinentiis suis ad hospitalitatem vestram sustentandam vobis vestrisque successoribus universis duas partes omnium onerum tam ordinariorum quam extraordinariorum predictam ecclesiam contingencium perpetuis temporibus sustentaturis in usus vestros perpetuos recepta ab eodem rectore super ipsa ecclesia pura et spontanea resignacione divine caritatis intuitu duximus concedendam salvis omnibus et singulis porcionibus quas perpetuis vicariis omnibus et singulis in ecclesia predicta pro tempore deo servituris consensu vestro concurrente duximus assignandas quas subsequenter simul et omnia onera que vicariis ipsis incumbere debebunt specialius nominabimus illud quoque mesuagium in quo sacerdotes aliquando manere consueverant et illud mesuagium quod nobilis vir dominus Philippus Basset cum curtillagio et crofta vobis una cum advocacione ecclesie predicte contulit et omnes decimas tam maiores quam minores quocumque nomine censeantur de dominico Iohannis de Mereden proventuras omnes eciam obvenciones et oblaciones altaris ac omnes minutas decimas quocumque nomine censeantur de omnibus et singulis locis et rebus parochie de Mereden qualitercumque proventuras ipsius ecclesie vicariis duximus assignandas Dicti vero vicarii omnia onera tam ordinaria quam extraordinaria dictam ecclesiam contingencia pro tercia parte sustinere debebunt quorum presentacio quotiens ipsa vicaria vacaverit ad vos de cetero pertinebit salvis in omnibus nobis et successoribus nostris auctoritate et ecclesie nostre Sarr dignitate In cuius rei memoriam nostrum et predictorum decani et capituli sigilla presentibus literis sunt appensa Hiis testibus magistro Roberto de Wychampton decano magistro Simone de Brideport thesaurario magistro Radulfo de Heham cancellario Momino Nicholao archidiacono Sarr magistro Rogero archidiacono Wyltes magistro Constantino officiali nostro magistro Willelmo de la Wyle Sarr canon[icis] et aliis Dat Sarr in crastino Assumptionis beate Marie virginis anno gratie MMCCLX septimo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter