utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03400210

Charter Number: 03400210
Cartulary Title: Salisbury 1263-1297 Volume 37
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Declaration
Date: 1264
Date Type: Internal, Feast, A.D.

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis presentes literas visuris et audituris Walterus dei gratia episcopus Sarr salutem in domino sempiternam Quia nobis legitime constitit quod religiosi viri prior et conventus de Legh Canonicorum Exon diocesis ecclesiam de Mordon in Dorsettia nostre diocesis multo tempore transacto canonice adepti sunt in suos proprios usus perpetuo possidendam ac ipsam ecclesiam salva vicaria eiusdem legitime prescripserunt per pacificam longi temporis possessionem nos predictorum religiosorum securitati super eadem ecclesia providere volentes dei intuitu et ad instanciam venerabilis patris domini Iohannis dei gratia Winton episcopi predictam ecclesiam de Mordon cum omnibus iuribus et pertinentiis suis salva competenti porcione vicarie eiusdem ecclesie predictis priori et conventui ac eorum successoribus perpetuis temporibus in usus proprios canonicorum loci predicti de Legh possidendam de venerabilium virorum decani et capituli ecclesie nostre Salesbir consensu concedimus et confirmamus In quorum testimonium sigillum nostrum et sigillum predictorum decani et capituli presentibus literis patentibus sunt appensa Dat Sarr in crastino Cinerum anno ab incamacione domini M ducentesimo sexagesimo tercio
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter