utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03400214

Charter Number: 03400214
Cartulary Title: Salisbury 1263-1297 Volume 37
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1267
Date Type: Internal, A.D., Episcopal

map View Map
Charter:
Walterus dei gratia Saresbir episcopus religiosis viris abbati et conventui Glaston salutem et cum sincere caritatis affectu dei benedictionem Ut possessionem ecclesie de Domerham nostre diocesis secundum gratiam quam olim dominus Alexander sancte Romane ecclesie summus pontifex vobis gratiose concessit possitis apprehendere et apprehensam proprios usus retinere salva nobis auctoritate et potestate vicariam competentem in ipsa simul cum capellis suis taxandi et vicarium in eaden instituendi vobis tenore presentium concedimus facultatem salva in omnibus auctoritate et iurisdictione nostra et successorum nostrorum et ecclesie nostre Sar dignitate Dat apud Wodeford ii kal Decembris anno domini MCCLXVII pontificatus nostri anno v
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter