utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03400215

Charter Number: 03400215
Cartulary Title: Salisbury 1263-1297 Volume 37
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1269
Date Type: Internal, A.D., Episcopal

map View Map
Charter:
Walterus miseracione divina Sar episcopus religiosis viris abbati et conventui monasterii Glaston ordinis sancti Benedicti Bathon et Wellens diocesis salutem in domino Multorum corda feliciter illustravit ideoque celari non poterit gratia que vobis divinitus est infusa Dudum enim diversis adversitatibus afflicti ac per eas eris alieni fuistis et estis onere pregravati succedenteque temporum intemperie nec a tramite religionis aliquatenus declinastis nec hospitalitatis munificenciam in aliquo restrinxistis set divina potius quam humana providencia passim omnibus ultra quam vestre suppeterent facultates pretenditis opera caritatis Volentes igitur sicut et velle tenemur ad hoc anelare ut ea de cetero facilius et felicius prosequi valeatis de consensu venerabilium virorum dilectorum in Cristo filiorum dominorum decani et capituli nostri Sar fructus et proventus universos pertinentes ad ecclesiam de Nyweton Sturministr nostre diocesis in qua ius habetis patronatus et quam cum omnibus suis pertinentiis ordinacioni et disposicioni nostre totaliter submisistis ordinamus disponimus et vobis ac per vos monasterio vestro concedimus ad hospitalitatis et elemosine vestre sustentacionem in usus vestros perpetuis temporibus convertendos plenaria potestate reservata nobis et successoribus nostris constituendi et ordinandi in eadem ecclesia vicariam ydoneam que valeat annis singulis ad firmam tradi pro decem marcis ad minus ad quam tamen quociens eam vacare contigerit ad vos pertinebit eiusdem presentacio Vicarius autem qui pro tempore fuerit in eadem omnia onera ordinaria debita et consueta ad ipsam ecclesiam pertinenda sustinebit imperpetuum extraordinariis inter abbatem et conventum et ipsum vicarium pro rata porcionum dividendis Per hanc autem ordinacionem seu concessionem nostram nichil iuris vobis intendimus attribuere per quod ecclesiam de Marehulle quam separato iure parochialem esse novimus assequi valeatis vel aliquatenus vendicare De predictorum vero decani et capituli nostri consensu volumus ordinamus et concedimus quod ipsius ecclesie de Niweton Sturministr rectore qui nunc est cedente vel decedente fructuum et proventuum ipsorum possessionem apprehendere valeatis nostro vel successorum nostrorum iterato consensu minime requisito In cuius rei fidem et testimonium nostrum et predictorum decani et capituli sigilla presentibus sunt appensa salvis in omnibus in ecclesia de Nyweton Sturministr supradicta nostra et successorum nostrorum et ecclesie Sar iurisdictione auctoritate dignitate et consuetudine Dat apud Remesbur viii id Maii anno gratie MCClX nono pontificatus nostri anno sexto
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter