utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03400252

Charter Number: 03400252
Cartulary Title: Salisbury 1263-1297 Volume 37
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1269
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Serenissimo principi domino H dei gratia illustri regi Angl[ie] domino Hybernie et duci Aquit[annie] suus W eiusdem permissione Sarr ecclesie minister humilis salutem et cum dei benedictione debite subieccionis reverenciam et semper prosperos ad vota successus Nobili monasterio vestro Rading nuper abbatis solacio destituto petita simul et optenta vestre dominacionis licencia religiosi viri predicti monasterii prior et conventus religiosum virum fratrem Robertum de Burgat commonachum suum elegerunt in abbatem Nos autem eleccionem ipsam ex officii nostri debito sicut moris est examinantes et canonicam invenientes confirmavimus ad vos remittentes electum vestreque dominacioni devote supplicantes quatinus quod vestrum est cum benignitate solita si placet prosequi velitis in hac parte Conservet vos altissimus per tempora diuturna Dat apud Remmesbur xiiii kal Augusti anno gratie MCCLX nono
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter