utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03400260

Charter Number: 03400260
Cartulary Title: Salisbury 1263-1297 Volume 37
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Declaration
Date: 1269
Date Type: Internal, A.D., Episcopal

map View Map
Charter:
Walterus miseracione divina Sar episcopus venerabilibus viris dilectis in Cristo filiis dominis decano et capitulo Sar salutem gratiam et benedictionem Ecclesie nostre supradicte ritus ab alto prodiit quem sub ordine decenti stabilivit divina disposicio felix que sue laudis preconium merito concinit et commendat ecclesie maturitas Anglicane dignum estimans et honestum quod sicut in divinis obsequiis se ceteris ecclesiis speculum reddit et magistram sic ministris suis sicut et merentur honeste vite necessaria promciu et uberius subministret nedum quod absit defectu docente de crastino cogerentur cogitare devocionem divino cultui debitam occupacio terrena fastidiret Ipsius igitur ecclesie statum non solum in bono conservare set sicut [] tenemur exaltare desideramus animo diligenti studiose revolventes onera que vobis incumbunt commune vestre tenuitatem attendimus et ad memoriam reducentes quod religiosi viri abbas et conventus monasterii Glaston ordinis sancti Benedicti Bathon et Wellen diocesis veri patroni ecclesie de Ydemeston nostre diocesis ecclesiam ipsam cum terris possessionibus et omnibus iuribus ad ipsam pertinentibus ordinacioni et disposicioni nostre totaliter submiserunt nichil iuris in ea vel eius patronatu contra nostram ordinacionem seu disposicionem sibi reservantes consideramus quod ad obsequium capitis divina disposicione membra fuerint adaptata In nomine patris et filii et spiritus sancti Amen De consensu et expressa voluntate venerabilis viri magistri Walteri Schamel thesaurarii Sar nunc custodis eiusdem ordinantes disponentes et diffinientes quod ipso custode cedente vel decedente fructus et proventus ipsius ecclesie perpetuis temporibus cedant in augmentum commune vestre et ad sustentacionem duorum presbiterorum in capella castri Sar celebrancium reservatis nobis et successoribus nostris plenaria potestate ydoneam et perpetuam vicariam ordinandi conferendi et vicarium instituendi in eadem et ordinaria iuridictione auctoritate dignitate et consuetudine omnibus oneribus ordinariis debitis et consuetis ipsi vicario perpetuis temporibus incumbendis Volumus etiam ordinamus et disponimus quod ipso custode cedente vel decedente fructuum et proventuum ipsorum possessionem apprehendere valeatis nostro vel successorum nostrorum iterato consensu minime requisito In cuius rei fidem et testimonium sigillum nostrum et in signum ratificacionis ipsorum abbatis et conventus hanc nostram ordinacionem subsecute eorundem sigilla presentibus sunt appensa Dat apud Remmesburi viii id Maii anno gratie MCCLX nono pontificatus nostri anno sexto
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter