Charter Document - 03400261
Charter Number: 03400261
Cartulary Title: Salisbury 1263-1297 Volume 37
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Declaration
Date: 1269
Date Type: Internal, A.D., Episcopal
View Map
Cartulary Title: Salisbury 1263-1297 Volume 37
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Declaration
Date: 1269
Date Type: Internal, A.D., Episcopal
View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis presentes literas inspecturis vel audituris Walterus miseratione divina Sar ecclesie minister humilis salutem in domino Sagax sibi tutum diligenter receptaculum requirit set quia non invenit in terris nostre fragilitatis conditio manentem ad quam aspiramus civitatem diligenter ad alta securi recurrimus ut quod veraciter appetimus feliciter assequamur Volentes igitur dum in carnis carcere camaliter agitamur culpe penam quam meruimus saltem in aliquo pietatis officio prevenire quatinus perpetue letitie civitatem valeamus promereri de consensu venerabilium virorum dominorum Roberti decani et capituli nostri Sar et religiosorum virorum prioris et fratrum hospitalis sancti Nicholai Sar et discreti viri domini Iohannis de Middelton succentoris ecclesie nostre supradicte et rectoris ecclesie beati Thome Sar ad augmentum divini cultus in honore beati Eadmundi confessoris et pontificis quondam ecclesie nostre supradicte thesaurarii ecclesiam humilem in civitate nostra Sar construximus et parochialem cum cura collegiatam tamen et preposituram effecimus dominum Nicholaum de Sancto Quintino prepositum preficientes et preposituram ipsam cum omnibus suis pertinentiis commendantes eidem et parochiam suam perpetuis temporibus duraturam subscriptis finibus limitamus parochias ecclesiarum sancti Martini et sancti Thome distinctis finibus segregantes Consistat igitur ecclesie predicte sancti Eadmundi parochia domus Iohannis Schoth cum suis pertinentiis et domus omnium degentium in eodem vico a predicta domo versus castrum ex utraque parte vici infra barras et extra et omnium degentium in eodem vico ex parte orientali usque ad angulum domus que fuit Iohannis de Kaln una cum eadem domo et suis pertinentiis in eodem vico et ab illa domo que se linealiter extendit versus orientem usque ad domum Hugonis Nugg et una cum illa domo usque ad domum Gilberti Chynne cum eadem domo et ab ea linealiter usque ad domum Willelmi de Porton cum eadem domo et abinde linealiter ascendendo usque ad domum Iohannis Dealbatoris iuxta barr[as] cum eadem domo area mercati ab angulo supradicte domus que fuit Iohannis de Kaln usque ad angulum predicte domus Willelmi de Porton linealiter versus aquilonem et orientem et quicquid infra dictos limites continetur Parochia vero sancti Martini domus Walteri Das et abinde linealiter ascendendo ex eadem parte vici versus orientem usque ad barr[am] et a predicta domo dicti Walteri ex eadem parte vici versus austrum linealiter usque ad domum Simonis cissoris cum eadem domo et domus Walteri Cumin sita ex opposito Henrici Baudr et a dicta domo dicti Walteri ex eadem parte vici versus occidentem usque ad domum Ricardi Blakemor cum eadem domo et a predicta domo usque ad fontem sancti Nicholai cum omnibus iuribus et pertinentiis parochialibus omnium tenentium qui prius fuerant parochiani hospitalis sancti Nicholai in eodem vico et domus omnium degentium extra barram orientalem civitatis cum Muleford et Wynterburneforde et quicquid infra predictos limites versus austrum et orientem continetur et omnes proventus ipsius parochie quos prior et fratres hospitalis sancti Nicholai et rector sancti Thome hactenus in eadem percipere consueverant ad perpetuos usus predicti prepositi et presbiterorum sibi associandorum applicamus Parochia vero sancti Thome quicquid preter predictas limitationes extra clausum canonicorum in predicta civitate nostra continetur una cum ecclesia de Stratford et suis pertinentiis Tresdecim vero presbiteros associamus preposito supradicto quam diu se bene gesserint per ipsum exhibendos honeste qui quam cito beneficium aliud cum effectu fuerint executi vel forsan ad illicita declinaverint et per ipsum prepositum tertio correpti manum contempserint correctricem per nos vel nostros successores ex tunc expellantur iudiciali strepitu nullum omnino locum obtenturo ceterique boni testimonii subrogentur Preposito vero vel alio presbitero cedente decedente vel indignum se reddente per nos nostrosque successores sede plena sede vero vacante per decanum et capitulum nostrum Sar loco cedentis decedentis vel indigni subrogetur ydoneus Utantur autem tam prepositus quam presbiteri in ipsa ecclesia superpelliciis in capis nigris extra vero vestibus humilibus et unius coloris utpote de blueto russeto cameleto nigra burnetta et consimili Omnes vero simul in eodem comedant et bibant refectorio simulque dormiant in communi dormitorio nisi cum per infirmitatem aliquando vel alias legitime quis forsan fuerit excusatus proviso quod sic excusatus in locis honestis et non suspectis honeste pertractetur Intersint autem processionaliter solempnioribus processionibus in ecclesia nostra maiori quotiens serenum temporis hoc permittat nisi legitime fuerint alias prepediti Et in omnibus divinis officiis ipsius ecclesie nostre usum et ordinale sequantur in hiis que presentibus non fuerint immutata Singulis diebus feriatis dicant matutinas in aurora consequenter audiant missam matutinalem et postea statim adeant scolas theologie lectionibus operam diligentem daturi simulque redeant et reversi dicant horas de beata Virgine coram altari eiusdem Virginis Consequenter et missam cum solempnitate dicant qua finita presbiter unus pro benefactoribus secundus pro anima nostra et alii pro defunctis cotidie celebrent et ex tunc horas de die simul dicant in choro et missam audiant iuxta consuetudinem ecclesie nostre supradicte Diebus vero solempnibus et festivis in matutinis dicendis observent consuetudinem ceterarum ecclesiarum parochialium predicte civitatis Iurabunt autem tam prepositus quam presbiteri quam primum ad ecclesiam ipsam fuerint admissi quod observantias presentibus insertas pro suis viribus prosequentur et in omnibus missis quas dicturi sint pro benefactoribus collectam specialem et cum nos carnis debitum exsolverimus collectam que sic incipit Deus qui inter apostolicos sacerdotes nomen nostrum exprimentes in eadem pro anima nostra edicent Solus vero prepositus negotiis intendat exterioribus et omnia victui simul et vestitui necessaria prout honestius poterit presbiteris uniformiter subministret Et ut hoc facilius et felicius fieri possit annuas viginti marcas de proventibus ecclesie de Wynterbome Albi Monasterii nostri patronatus vacantis per resignationem dilecti filii Stephani de Wyla nuper rectoris eiusdem predictorum decani et capituli nostri concurrente consensu ad perpetuos usus et sustentationem predictorum ecclesie sancti Eadmundi prepositi et presbiterorum assignamus per manum domini Stephani de Esgareston perpetui vicarii ipsius ecclesie de Wynterbome et successorum suorum perpetuis temporibus annis singulis quatuor anni terminis secundum loci consuetudinem principalibus pro equalibus portionibus persolvendas Sustinebit nichilominus ipse vicarius et sui successores omnia onera ordinaria debita et consueta ipsi ecclesie de Wynterbome incumbentia et annuam viginti solidorum pensionem religiosis viris abbati et conventui de Middelton de proventibus ipsius ecclesie de Wynterbome debitam perpetuis temporibus sibi suis terminis sine difficultate persolvant Et ad hec fideliter facienda iuramentum prestabunt corporale quotiens et quam cito vicarii fuerint in eadem instituti et quotiens in aliqua predictarum solutione defecerint archidiacono Dors vel eius vices gerenti marcam unam pro pena contumacie numerabunt et persolvent principales viginti marcas et viginti solidos nichilominus sine mora maiori soluturi Et ad omnium predictomm confirmationem testimonium et memoriam nostrum et predictomm decani et capituli prioris et fratrum rectoris ecclesie sancti Thome et vicarii de Wynterbome sigilla presentibus literis sunt appensa Dat Sar tertiodecimo kalend Marcii anno gratie MCCLX octavo pontificatus nostri anno sexto