utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03400274

Charter Number: 03400274
Cartulary Title: Salisbury 1263-1297 Volume 37
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exhortation, Order
Date: 1274 - 1284
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
R dei gratia Sar episcopus dilectis in Cristo filiis omnibus personis vicariis capellanis per archidiaconatum Berk constitutis salutem gratiam et benedictionem Noverit universitas vestra quod nos qui dei dispositione pastorali dignitate censemur quanto plus honoris ab ipso deo in terris accepimus tanto studiosius saluti subditorum tenemur intendere et populum fidelem ad elemosinarum exhibitionem et bonorum operum constructionem attentius exortari Inter diversos itaque labores hominum opus comendabilius vel deo gratius non videmus quam in honore sanctorum eius loca sacra construere in quibus cotidie per ministros altaris domini ima supernis associantur et terrena celestibus confederantur et pro salute vivorum et requie mortuorum coram patre filius immolatur Hinc est quod caritatem vestram presentibus monemus et exortamur in domino affectuose rogantes ac firmiter in remissione peccatorum vobis iniungentes quatinus nuntios fabrice Abbend ecclesie ad vos divertentes ac presentes literas nostras deferentes benignius admittatis in ecclesiis vestris ad exponendum negotium fabrice memorate et ad colligend[um] elemosinas ad eandem fabricam promovendam [faciatisque] eandem peccuniam sub testimonio capellani et duorum fidedignorum fideliter colligi per tres dies dominicos continue et collectam salvo custodiri donec ad mandatum predictorum eis sub certo numero plenius liberetur Nos autem ecclesiam predictam pia devotione venerari cupientes et eiusdem fabrice promotionem non mediocriter affectantes omnibus elemosinas suas ecclesie predicte conferentibus si de peccatis suis vere contriti fuerint et confessi xx dies de iniuncta sibi penitentia relaxamus gratas insuper habentes et ratas indulgentias quas venerabiles patres archiepiscopi necnon et predecessores nostri et alii episcopi dicte ecclesie eiusve benefactoribus caritative contulerunt vel in posterum sunt collaturi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter