utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03400365

Charter Number: 03400365
Cartulary Title: Salisbury 1263-1297 Volume 37
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Declaration
Date: 1284
Date Type: Internal, A.D., Episcopal

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes litere pervenerint Robertus permissione divina Sarr episcopus salutem in domino sempiternam Ex cartis et instrumentis autenticis in archivis ecclesie nostre Sarr inventis comperimus quod illa portio terre quam magister Simon de Miccham cancellarius ecclesie nostre predicte et predecessores sui tenuerunt in Uffecote cum pertinentiis suis per predecessores nostros episcopos Sarr prebende de Brikelesworthe que cancellarie predicte est annexa in augmentum prebende eiusdem ab olim assignata fuerat et unita Nos vero vestigiis eorundem predecessorum nostrorum inherentes assignationem et unionem ipsam quantum in nobis est approbamus ratificamus et confirmamus per presentes quibus sigillum nostrum apponi fecimus in fidem et testimonium premissorum Dat apud Remmesbr xii kl Februarii anno gratie MCCLXX octogesimo tertio pontificatus nostri anno x
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter