utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03409250

Charter Number: 03409250
Cartulary Title: Salisbury 1263-1297 Volume 37
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1263 - 1267
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Noverint universi presens scriptum visuri vel audituri quod ego Willelmus de Domerham perpetuus vicarius ecclesie de Poterne divine pietatis intuitu pro salute anime mee parentum et benefactorum meorum et omnium benefactorum ecclesie Sar concessi dedi dicte ecclesie de Poterna in usus mei et successorum meorum omnium vicariorum de eadem ecclesia viginti quatuor acras terre arabilis que sic per loca iacent distincta in eadem villa Videlicet due acre iuxta terram ex parte orientali Ricardi Lurd et una acra iuxta terram Walteri le Portreve et dimidia acra supra la Clive in Chiltesbyr una acra in la Byenlonde iuxta semitam que ducit a la Hurste una dimidia acra iuxta terram Petri le Wodeward in la Wodelonde quinque acre in la Dole iuxta terram Simonis Bubbe tres acre quarum una extendit se de la Wiling et due in la Myddelforlang iuxta acram Nicholai le Hoxeherde in Walhull item quinque acre quarum due se extendunt ad stagnum Willelmi le Houpere in quarum medio iacet una acra quam tenet Willelmus Tyllyng tertia extendit se versus la Lupesete iuxta terram Petri le Pampelin quarta se extendit ad cursum aque de Whisle iuxta terram Simonis Tutlemound et quinta iuxta terram Alex[andri] carpentarii in campo de Northebrok item dimidia acra iuxta terram Philippi de Whysle super Hertecumb et extendit se super terram Ricardi de Whysle et una acra in eodem campo iuxta terram filii Walteri Azonis et extendit se versus Wynerd et una acra et dimidia super la Leye ex parte aquilonari terre episcopi due acre in Brochull iuxta terram Eudonis clerici et una acra in la Sturteworth et quarta pars unius acre inclusa et adiuncta curie vicarii de Poterne cum prato quod iacet iuxta la Hamme Simonis Bubbe sub pastura de Kadele continente quatuor acras cum pertica prati apud Mabelimede Tenend et habend nomine ipsius ecclesie m[ich]i et successoribus meis in eadem ecclesia vicariis libere quiete pacifice et integre ita quod ego et successores mei vicarii dicte ecclesie teneamur stare cum duobus sociis presbiteris perpetuis temporibus continue dictricte compellendi si ab hoc cessaverimus per dominos episcopos decanos seu per capitulum ecclesie Sar quotiens opus fuerit ad instantiam parochianorum de Potema quomm unus teneatur ad celebrationem divinorum singulis diebus in capella quam construxi sumptibus meis in veteri cimiterio de Potema reddendo inde annuatim Iohanni de la Pleystowe et heredibus suis in festo sancti Michaelis et Pasche quindecim denarios et Margerie de Glovemia et heredibus suis viii d terminis predictis pro equali portione et Simoni et heredibus suis unum d in festo sancti Michaelis Et quoniam de tenentibus ecclesie Sarr in manerio de Potema dictam terram et pratum m[ich]i et quibuscumque voluero assignare adquisivi ne dispendium vel iactura ecclesie Sarr pro casualibus que de dictis terra et prato si in manibus laicorum remanerent contingere possent in futuro duos solidos annui liberi redditus pro me et successoribus meis vicariis in supradicta ecclesia de Poterne venerabili patri domino Waltero tunc Sar episcopo suisque in episcopatu succedentibus episcopis in eodem manerio providi et assignavi per ballivos suos recipiendos inperpetuum prout in carta quam super hoc confeci plenius continetur Et ut hec mea donatio concessio et carte mee confirmatio robur et firmitatem optineant perpetuo de consensu et voluntate venerabilis patris domini Walteri Sar episcopi domini Roberti decani et capituli ecclesie predicte presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus [domino Stephano de la Wile milite tunc senescallo Ricardo de Russeldenn tunc ballivo domini Walteri Sar episcopi Galfrido le Blunt Willelmo de Wrton Galfrido Hamelin Roberto de Ringesburn Roberto de Littlecote Philippo de Wisle Iohanne Iaberd Simone Bubbe et aliis]
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter