utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03409374

Charter Number: 03409374
Cartulary Title: Salisbury 1263-1297 Volume 37
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Gift
Date: 1276 Circa
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Adam de Hyll dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi deo et beate Marie et capelle beate Katerine de Wanberge et Thome de Holebech capellano eidem capelle deservienti suo perpetuo in liberam puram et perpetuam elemosinam totam terram meam de Ruffyneswyk et de Ordeston in parochia de Assebyr cum domibus edificiis clausis pratis pasturis chaciis liberis et cum omnibus suis pertinenciis Habend et tenend dicto Thome ad totam vitam ipsius et dicte capelle et capellanis in eadem deo beate Marie et beate Katerine servituris inperpetuum successive de domino Henrico de Sottebrok milite capitali domino feodi libere quiete bene et in pace feodo et hereditate perpetua reddendo inde annuatim prefato Henrico et heredibus suis unum denarium ad festum sancti Michaelis et aliis dominis feodi illius servicia inde debita et consueta pro omni servicio secta curie homag[io] relevio custodia fidelitate querela qualibet et omnia demanda seculari inperpetuum Et ego Adam et heredes mei warantizabimus acquietabimus et defendemus dictum tenementum cum omnibus suis pertinenciis dicto Thome et capellanis et capelle predicte per predictum servicium contra omnes gentes inperpetuum In cuius rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus domino Iohanne de Sancta Elena milite Iohanne de Elsefeld Thoma Lok Henrico de Branteston Iohanne de Betcot Radulpho de la Wyk Iohanne de London de Wanberge Ricardo de Knytteton Roberto de alta ripa Luca Tutseynt et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter