utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03410005

Charter Number: 03410005
Cartulary Title: London 1229-1280 Volume 38
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Admission, Institution, Assessment
Date: 1234 - 1237
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Rogerus divina permissione Lond ecclesie minister humilis salutem in Domino Noverit universitas vestra nos Mauricium de Lond capellanum ad vicariam ecclesie de Berqueya admisisse ipsumque vicarium in eadem canonice instituisse Percipiet autem nomine vicarie totum altaragium cum decimis feni totius parochie de Berqueya exceptis pratis dominicis monachorum Colecestr Possidebit etiam decem acras terre videlicet in crofta que appellatur Bedewellecrote tres acras una roda minus et in campo qui vocatur Dudindelle sex acras et in campo qui vocatur Ressemad unam acram et unam rodam Item percipiet dictus vicarius omnes decimas molendinorum totius parochie de Berqueia et omnia honera dicte ecclesie consueta et debita sustinebit In cuius rei testimonium presenti scripto signum nostrum fecimus apponi Hiis testibus domino G decano dominis P archidiacono Lond H cancellario magistro I de Norton et magistro H de santo Eadmundo canonicis sancti Pauli Lond magistro Willelmo de Wyditun rectore ecclesie de Walda Henrico Thoma et Iohanne de Chilbauton clericis et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter