utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03410014

Charter Number: 03410014
Cartulary Title: London 1229-1280 Volume 38
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Licence
Date: 1229 - 1241
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Rogerus divina permissione London ecclesie minister humilis salutem eternam in Domino Noveritis nos de assensu Othonis filii Willelmi militis patroni ecclesie de Gestingthorp et Simonis eiusdem ecclesie rectoris et Alani capellani dicte ecclesie vicarii Simoni de Oddewelle et heredibus suis et suis assignatis concessisse capellam in proprio fundo in parochia de Gestingthorp construere et ut in dicta capella per proprium capellanum propriis sumptibus faciant ministrari ita tamen quod matrix ecclesia in omnibus conservetur indempna In cuius rei testimonium sigillum nostrum huic scripto fecimus apponi Hiis testibus magistro Ricardo de Sanford domino Henrico capellano magistro Waltero Nigro Michaele de Wenden Iohanne rectore ecclesie de Bilemere Thoma Roberto clericis et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter