utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03410025

Charter Number: 03410025
Cartulary Title: London 1229-1280 Volume 38
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1229 - 1232
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus Rogerus miseratione divina Lond ecclesie minister humilis eternam in Domino salutem Pia vota petencium affectu paterno prosequi cupientes et iuvare eis precipuum volumus impendere favorem et adhibere robur firmitatis que in usus ecclesie et ecclesiasticorum virorum pia novimus devocione conferri Proinde precibus dilectorum filiorum Galfridi decani et capituli sancti Pauli Lond inclinati domos nostras et aream quas in atrio ecclesie prefate ad australem partem ipsius possidemus antequam essemus ad officium pontificale vocati et quas de consensu bone memorie quondam Eustachii predecessoris nostri et capituli successoris nostri qui pro tempore archidiaconatum Cole possideret sub perpetuo et annuo censu concessimus capitulo prefato solvendo prout in carta nostra inde confecta continetur nunc auctoritate pontificale eidem ecclesie concedimus et confirmamus ita quidem quod archidiaconus Colecestr perpetuus possessor earum reddat singulis annis tertio die Decembris in anniversario die scilicet progenitorum nostrorum unam marcam ecclesie memorate de qua camerarius capituli dimidiam marcam distribuet fratribus qui officio pro defunctis intererunt in ecclesia die prefato et reliquis clericis chori dimidiam marcam simili modo distribuendam In cuius rei testimonium presentem cartam sigillo nostro simul cum sigillo capituli communimus Hiis testibus G de Lucy decano sancti Pauli Henrico cancellario magistris W de Sancte Marie Ecclesia Willelmo de Purley Thoma de Storteford Alexandro archidiacono Salopesbir Mauricio de Herlaue Willelmo filio Roberti Iohanne Belemeins domino Cincio magistro Willelmo de Lich canonicis Lond et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter