utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03410026

Charter Number: 03410026
Cartulary Title: London 1229-1280 Volume 38
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1229 - 1237
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus presentes litteras inspecturis Rogerus Dei gratia Lond ecclesie minister humilis salutem in Domino Universitati vestre notum facimus nos de consensu et voluntate Galfridi decani et capituli nostri sancti Pauli Lond ratam habere et gratam pro nobis et successoribus nostris venditionem quam Willelmus super Tamisiam tenens noster de Fuleham fecit dilecto filio nostro Henrico cancellario ecclesie nostre sancti Pauli Lond de una acra terre in villa de Cherleton que iacet prope Tamisiam ex australi parte strate que descendit de Cherleton usque in Tamisiam contra domum ipsius Willelmi quam quidem terram ipsi Henrico cancellario suisque successoribus cancellariis ad reponendum fructus cancellarie sue de manerio nostro de Fuleham inperpetuum confirmamus Et in huius rei testimonium presentibus litteris sigillum nostrum una cum sigillo capituli nostri fecimus apponi Hiis testibus magistro G de Lucy decano ecclesie nostre Lond magistro H archidiacono Colec domino Mauricio de Erlawe magistris Thoma de Storteford et W de Lychf et aliis nominatis in carta
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter