utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03410028

Charter Number: 03410028
Cartulary Title: London 1229-1280 Volume 38
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inspeximus
Date: 1229 - 1230
Date Type: Internal, Regnal, Episcopal

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis Rogerus miseratione divina Lond ecclesie minister humilis salutem in Domino sempiternam Inspeximus cartas predecessorum nostrorum felicis recordationis Mauricii et Ricardi quondam Lond episcoporum in hiis verbis M sancte Lond ecclesie vocatus episcopus V decano et archidiaconis et sancti Pauli canonicis salutem et paternam benedictionem Consilio fratris mei et coepiscopi Herberti Norwycen episcopi ammoniti penitet me de malis que feci et maxime contra ecclesiam sancti Pauli et contra vos Quapropter precor vos ut ea que iniuste commisi in vos michi indulgeatis eo pacto ut deinceps consuetudines ecclesie vestre et statuta et electiones et potestates in dandis prebendis in stabiliendis maneriis sicut eo die quo in episcopali sede fui positus possidebatis habeatis R dei gratia Lond episcopus omnibus archidiaconis suis et omnibus eiusdem ecclesie fidelibus totius episcopatus salutem et paternam benedictionem Noverit mei karissimi filii dilectio vestra paterno affectu me concessisse conventui canonicorum beati Pauli omnes illas consuetudines et libertates quas habuerunt temporibus episcoporum qui ante me fuerunt Propterea mando archidiaconis nostris et mandando precipio ne de ecclesiis aut presbiteris sive hominibus omnium maneriorum que ad conventum pertinent se ullo modo intromittant sed ipsi canonici ita teneant et ordinent maneria sua in omnibus sicut ego facio mea propria Hiis testibus Waltero et Rogero Wlfranno et Arturo et Willelmo de Wynton capellanis et Willelmo de Britton dapifero et Willelmo de Wokynton Valete Ricardus Dei gratia London ecclesie etsi indignus minister universis successoribus suis et nominatim Alberico vicecomiti de Essex atque omnibus baronibus et hominibus vicecomitatus illius omnibusque parrochianis eiusdem ecclesie que preparavit Deus diligentibus se Quoniam reverenter cum psalmista ad dominum nobis est sine intermissione orandum uti nostris nos mundet ab occultis et ab alienis parcat suis servis dissolutioni et morti pro huiusmodi miserabiliter obnoxiis timens terribilem iudicis sententiam si ledendo fratres et matrem ecclesiam inpenitens quod absit per illius gratiam iram eius michi provocavero non iniustam in conspectu illius vobis attestantibus meis filiis et fratribus canonicis videlicet beati patroni nostri Pauli apostoli reddo quoddam suum nemus de Edulvesnass quod in quoddam meo parco de Claketon etsi bona intentione scilicet et eis melius custodiretur incluseram me verens causam futurum ut illud alicuius tempore penitus amitterent Et si quid inde feci ultra quam debui penitens confiteor Reddo inquam et anathematis gladio percutio quorumcumque vi ac violentia malignoque se senserint inde amplius tempore aliquo privari consilio Valete Nos igitur concessiones possessionum restitutiones possessiones oblationes et immunitates ecclesie nostre London et capitulo a prefatis predecessoribus nostris et aliis concessas et indultas usus etiam libertatum et ecclesie consuetudines antiquas et approbatas cum libera dispositione ecclesiarum et decimarum suarum ratas habentes et volentes perpetua gaudere firmitate eas auctoritate pontificali confirmamus Confirmamus etiam ipsi capitulo omnes possessiones decimas et proventus quos ante tempus creationis nostre possedisse noscuntur Confirmamus etiam eidem oblationes ebdomade Pentecost quarum medietatem olim quibusdam predecessoribus nostris precario concessam in subsidium fabrice ecclesie beati Pauli incendio consumpte bone memorie Eustachius predecessor noster ipsi restituit Ad hec autem ut liberius et quietius valeant ipsi canonici et ecclesie nostre ministri sine perturbatione obsequiis intendere perpetuo divinis concedimus capitulo memorato ut in invasores et detentores possessionum reddituum et bonorum suorum excommunicationis et interdicti sententias quas in tales excertierint ab antiquo competenti monitione premissa valent excertere et promulgate Quas quidem sententias volumus et mandamus per diocesem nostram firmiter observari Hiis testibus Henrico cancellario magistro Willelmo de Lichefeld ecclesie nostre canonicis magistro Hugone de Sancto Eadmundo magistro Waltero fratre nostro Henrico et Benedicto capellanis nostris Michele de Wenden Thoma Henrico et Willelmo clericis nostris et aliis Datum apud Clakynton per manus Henrici capellani nostri canonici sancte Osithe pontificatus nostri anno primo anno etiam regni domini H regis iii quartodecimo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter