utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03410038

Charter Number: 03410038
Cartulary Title: London 1229-1280 Volume 38
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Institution
Date: 1229 - 1241
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis presens scriptum audituris Rogerus dei gratia London episcopus salutem in domino Ad omnium notitiam volumes pervenire nos ad presentationem dilectorum in Cristo filiorum abbatis et conventus sancte Osithe Walterum capellanum ad ecclesie de Alsthorn perpetuam vicariam admisisse ipsumque instituisse vicarium in eadem Qui quidem in nomine vicarie predicte omnes obventiones altaris et omnes minutes decimas totius parochie preterquam de dominicis nostris necnon et decimam bladi de sex acris terre Willelmi de Monte Acuto percipiet et habebit Possidebit etiam terram illam quam sibi assignatam consueverunt capellano eiusdem ecclesie possidere Et omnia onera debita et consueta memorate ecclesie incumbentia sustinebit Quod ut perpetuum robur optineat firmitatis presenti scripto ac sigilli nostri munimine duximus confirmandam T
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter