utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03410039

Charter Number: 03410039
Cartulary Title: London 1229-1280 Volume 38
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1229 - 1237
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Rogerus dei gratia London ecclesie minister humilis salutem in Domino Hiis qui mundo cum suis pompis despecto soli Deo militant et felici comercio pro caducis permansura commutare student ut habeant quo sustententur et liberius comtemplationi vacare valeant pium et honestum est ecclesie prelatos Deum timentes providere et collatas talium sustentationi possessiones ut eas quiete possideant scriptis autenticis et instrumentis confirmare eis et communire Eapropter universitati vestre notum esse volumus nos divine pietatis intuitu habito respectu ad religionis fervorem et piam devotionem dilectorum in Cristo filiorum nostrorum abbatis et monachorum de Waleden attendentes etiam ecclesiam beati Iacobi in qua Deo iugiter famulantur ita fundatam ut possessionibus laicis minus habundans solummodo beneficiis ecclesiasticis sustentetur fructus omnes ecclesiarum subscriptarum videlicet de Waleden de Chishella de Haiden de Waltham de Estra de Enesfelda de Edelmeton de Mimmes de Norhala de Torleia de Gedeleston de Hadleya de Elsenham sicut carte fundatorum suorum eisdem testantur et ex autenticis pie memorie Gilberti Ricardi Willelmi predecessorum nostrorum cognovimus in usus proprios imperpetuum convertendas concessisse et episcopali qua domino dante fungimur autoritate confirmasse ita sane quod vicarie perpetue pro facultatibus ecclesiarum competentes quibus sustententur hii qui per presentationem predictorum monachorum in eisdem ecclesiis sint ministraturi de assensu nostro vel successorum ordinentur Et ut hec nostra concessio et confirmatio perpetue firmitatis robur obtineat nos eam carte presentis annotatione pariterque sigilli nostri testimonio corroboravimus Hiis testibus Henrico capellano nostro magistro Hugone de sancto Edmundo Petro et Benedicto capellanis magistro Roberto de Essendon Michaele de Wenden Thoma et Henrico clericis Willelmo clerico Roberto de Rokella Rogero de Rokella Willelmo de Rupa et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter