utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03410042

Charter Number: 03410042
Cartulary Title: London 1229-1280 Volume 38
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1229 - 1236
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus inspecturis vel audituris Rogerus divina permissione London ecclesie minister humilis salutem in Domino sempiternam Noveritis nos ecclesiam de Taxted dilectis filiis in Cristo priori et conventui de Stokes divine pietatis intuitu in usus proprios confirmasse salva vicaria eiusdem ecclesie qui in talibus constitit scilicet in omnibus ad altaragium pertinentibus cum omnibus decimis feni et molendinorum et omnibus aliis minutis decimis salvis dictis priori et conventui omnibus decimis garbarum totius parochie undecumque provenientibus et excepto eo quod dicti prior et conventus in dicta parochia erunt immunes a prestatione omnium decimarum maiorum et minorum Percipient quoque dicti prior et conventus candelas purificationis beate Marie annis singulis et quinque marcas annuas a dicta vicaria scilicet ad Pascha xvi solidos viii denarios ad festum nativitatis Iohannis Baptiste xvi solidos viii denarios ad festum sancti Michaelis xvi solidos viii denarios et ad Natalem domini xvi solidos viii denarios Notandum etiam quod vicarius dicte ecclesie omnia onera episcopalia et archidiaconali debita et consueta excepta procuratione archidiaconalia ad quam dicti prior et conventus sustinere tenentur sustinebit Cancellam vero ipsam cum opus fuerit et ornamenta ecclesie tam dicti monachi quam vicarius pro rata sue portionis reparabunt In huius rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum duximus apponendum Hiis testibus magistris Petro de Neweport domino Henrico capellano nostro magistro Ricardo de Colecestr et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter