utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03410098

Charter Number: 03410098
Cartulary Title: London 1229-1280 Volume 38
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Licence
Date: 1244 - 1259
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis presens scriptum visuris vel audituris Fulco miseracione divina Lond ecclesie minister humilis eternam in Domino salutem Noverit universitas vestra nos de consensu decani et capituli nostri et Iohannis rectoris ecclesie de Bulmere et Radulfi filii Willelmi patroni ecclesie de Bulemere quorum super hoc consensum scriptum inspeximus concessisse domino Radulfo filio Nicholai eiusque heredibus ut in capella de Smethetun perpetuis temporibus celebrantur divina sumptibus prenotati Radulfi et heredum suorum salva in omnibus indempnitate matricis ecclesie de Bulmere Capellani autem qui in dicta capella pro tempore deservient sacramentum prestabunt rectori ecclesie prefate de indempnitate prenominate ecclesie observanda videlicet quod obvenciones decimas oblaciones seu proventus quocumque quocumque nomine censeantur ad dictam capellam ex quacumque causa provenientes rectoribus prenominate ecclesie de Bulmere qui pro tempore fuerint integre sine diminucione persolvent Quod nisi fecerint licebit memoratis rectoribus dicte ecclesie eosdem capellanos suspendere usque ad dignam satisfaccionem salva iurisdiccione ordinariorum ut ad eos cum opus fuerit possint partes habere regressum Quod si contingat dictum Radulfum vel heredes suos dictam manerium de Smethetun loco religioso concedere cessabit ex tunc in memorata capella de Smetham divinarum celebracio Nec licebit ipsis capellanis ipsius capelle aliquem parochianorum de Bulmere in dicta capella de Smethetun ad aquam benedictam vel panem benedictum vel ad alia sacramentalia preterquam dictum Radulfum et heredes ipsius et assignatos et eorum familiam domesticam admittere Dictus Radulfus heredes sui assignati et eorum familia quatuor festivitatibus anni principalibus cum eos apud Smethetun interesse contigerit dictam matricem ecclesiam de Bulmere cum oblationibus debitis et consuetis personaliter visitabunt scilicet in maiori missa Natalis Domini Purificacionis Pasche et festum sancti Andree nisi licenciam obtineat a rectoribus ecclesie memorate in capella sua morandi diebus supradictis In cuius rei testimonium presens scriptum partibus dedimus consignatam una cum sigillo capituli nostri eidem appenso
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter