utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03410099

Charter Number: 03410099
Cartulary Title: London 1229-1280 Volume 38
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 1244 - 1259
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Noverit universi quod ita convenit inter dominum Fulconem dei gratia London episcopum ex una parte et Rogerum priorem et monachos de Hukel ex altera videlicet quod dictus episcopus omnes fructus ecclesie de Boxstede excepta eiusdem ecclesie vicaria et collacione eiusdem vicarie episcopo et successoribus suis reservata concessit dictis priori et monachis et eorum successoribus salva in omnibus et per omnia iurisdiccione episcopali et archidiaconali et ecclesie London in eadem ecclesia in suos usus proprios convertendos Et iidem prior et monachi dederunt in permutacionem ecclesiam de Asseldesham cuius fructus convertere solebant in proprios usus predicto episcopo et successoribus suis perpetuis temporibus optinendam et totum ius et clamium quod habebant vel habere poterant in dicta ecclesia de Asseldesham a se et successoribus suis dicto episcopo et suis successoribus quietum perpetuo clamaverunt Predicta vero vicaria ecclesie de Boxsted taxata est in hunc modum Videlicet quod vicarius qui pro tempore erit ibidem habebit totum alteragium eiusdem ecclesie de Boxstede sine aliqua diminucione et domum spectantem ad eandem ecclesiam que vocatur domus capellani cum terra que adiacet eidem domui ex parte australi [et] extendit se usque ad grangiam dictorum prioris et monachorum unam acram integram continentem Item idem vicarius habebit aliam acram integram terre arabilis que iacet ex parte australi ultra viam que ducit ad ecclesiam per se inclusam Item idem vicarius habebit pratum adiacens predicte domui ex parte boriali extendens se usque ad predictam grangiam et continet dimidiam acram Et habebit idem vicarius similiter vestituram unius acre integre prati de collacione domini Willelmi le Breton que iacet in longitudinem iuxta acram que vocatur Stura Debet autem idem vicarius sustinere omnia onera eiusdem ecclesie scilicet episcopalia et archidiaconalia et invenire libros et ornamenta in eadem et tectum cancelli cum necesse fuerit set si cancellum eiusdem ecclesie fuerit ruinosum predicti prior et monachi contribuent pro rata sue porcionis quam percipiunt de bonis eiusdem ecclesie ad ipsum cancellum reparandum sive reedificandum Omnia autem supradicta facta sunt et ordinata de consensu decani et capituli sancti Pauli London et prioris et conventus de Tefford In cuius rei testimonium predicte partes sigilla sua una cum sigillis decani et capituli sancti Pauli London et prioris et conventus de Tefford vicissim scripto huius apposuerunt
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter