utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03410105

Charter Number: 03410105
Cartulary Title: London 1229-1280 Volume 38
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1258
Date Type: Internal, A.D., Event

map View Map
Charter:
Fulco miseracione divina London episcopus omnibus Cristi fidelibus presentes litteras visuris vel audituris salutem in Domino Cum quidam predecessorum nostrorum confirmaverint decano et capitulo ecclesie nostre sancti Pauli Londno quod ipsi possent disponere de decimis et ecclesiis maneriorum suorum et ipsi ita de eisdem disposuerint ac ordinaverint quod quarundam ecclesiarum scilicet ecclesie de Heyerbrig et ecclesie de Bardlinges et ecclesie de Nastok et ecclesie de Drayton proventus cederent in usus ac sustentacionem luminarum prefate ecclesie nostre sancti Pauli et ita etiam ordinaverint quod quarundam aliarum ecclesiarum scilicet ecclesie de Waleton et ecclesie de Kirkeby et ecclesie de Thorp et ecclesie de Willesdon ecclesie etiam de Tillingeham et ecclesie de Chesewik et ecclesie de Bello campo proventus cedent in usus et sustentacionem canonicorum residencium in iamdicta ecclesia [no]s dictarum ecclesiarum ordinacionem seu disposicionem ac assignacionem ratas habentes et firmas easdem plene acceptamus concedentes ac precipientes ut omnes predicti proventus dictarum ecclesiarum iuxta ordinacionem predictam in prefatos usus perpetuis temporibus convertantur In cuius rei testimonium presens scriptum sigilli nostri munimine fecimus coroborari Act anno domini millesimo ducentesimo quinquagesimo octavo mense marcio die dominica qua cantatur Letare Ierusalem
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter