utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03410108

Charter Number: 03410108
Cartulary Title: London 1229-1280 Volume 38
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1244 - 1259
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hec est conventio facta inter venerabilem patrem Fulconem London episcopum et Willelmum rectorem ecclesie de Malebury videlicet quod predictus Willelmus dimisit et concessit pro se et successoribus suis mesuagium summ cum curtilagio et crofta prato et terra arabili ante portam curie dicti domini episcopi dicto messuagio annexis scilicet quicquid dictus Willelmus habuit vel habere potuit in eisdem in longitudine et latitudine secundum quod de antiqua consuetudine ad ecclesiam de Mellebury et eiusdem ecclesie rectores consueverunt pertinere habendum et tenendum omnia predicta predicto domino episcopo et heredibus suis sive assignatis libere et quiete bene et in p[ace] [] [W]illelmo et suis successoribus imperpetuum Pro hac autem dimissione et concessione dedit predictus dominus episcopus [] [W]illelmo et successoribus suis in escambium omnium predictorum perticam pro pertica in longitudine et latitudine curtilagium [et] croftam quam Walterus de Gardino tenuit et terram que vocatur La Mellelande que incipit a crofta []b et extendit se in longitudine culture de La Mellelande et in latitudine a magna via usque ad []ueta inter terram dicti episcopi et eandem terram habenda et tenenda predictum curtillagium et croftam et terram dicto Willelmo et suis successoribus de predicto episcopo et heredibus suis seu assignatis libere et qu[iete bene et in] pace Et dictus episcopus et heredes sui sive assignati predictum curtillagium croftam et terra predicto Willelmo [et suis] successoribus imperpetuum warantizabunt contra omnes gentes ita tamen quod si melius super predictus [] iuxta voluntatem et assensum earundem possit provideri provideatur Ut autem omnia prescripta perpetue firmitatis robur obtineant utraque pars presenti scripto in modum cyrographi confecto sigillum suum alternatim apposuit Hiis testibus domino Ricardo de Yathemenstr vicario domino Iohanne de Angr clerico Symone de Hampton Ada Pigr Iohanne Prikoch Iohanne de Ockham clerico et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter