utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03410109

Charter Number: 03410109
Cartulary Title: London 1229-1280 Volume 38
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1244 - 1259
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Fulco dei gratia London episcopus salutem in Domino sempiternam Dilectorum in Cristo filiorum abbatis et conventus de Waleden quieti pariter et indempnitati consulere ac providere paterna solicitudine cupientes ne sua sibi liberalitas dampnum vel preiudicium faciat in futurum volumus et statuimus ut neque nos neque successores nostri in iure patronatus ecclesie de Magna Compton Wygorniens dyocesis quod ad eosdem spectare dinoscitur aliquid iuris exigere seu vendicare possimus in futurum pretextu concessionis ab eisdem nobis facte de providendo unacum vice uni de clericis nostris in ecclesia supradicta cum ipsam primo de persona magistri Iohannis de Crekelade de iure vel de facto vacare contigerit ad eorundem monachorum presentationem Promittimus et ipsos conservare indempnes et ab inquietatione solutos super provisione Willelmo de Platano auctoritate apostolica per archidiaconum Norfolchie in illo beneficio ad eorum collationem pertinente cum vacaverit facienda si dictam ecclesiam de Cumpton eis primum vacare contigerit In cuius rei testimonium huic scripto sigillum nostrum fecimus apponi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter