utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03410110

Charter Number: 03410110
Cartulary Title: London 1229-1280 Volume 38
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Taxation
Date: 1248
Date Type: Internal, Calendar, Episcopal

map View Map
Charter:
Universis Cristi fidelibus presentes litteras inspecturis Fulco miseratione divina London episcopus salutem Noverit universitas vestra quod cum Walterus de Bibleworth miles et Thomas de Mandevill peterent de abbate de Walden et Henrico vicario de Magna Waltham quod facerent deserviri capellis suis quas habent in parochia de dicta Waltham dicto vicario respondente quod vicaria sua ad hoc onus non sufficiebat tandem compositum fuit inter predictos abbatem et vicarium in hunc modum Videlicet quod predictus abbas de Walden remisit pro se et conventu suo dicto vicario et successoribus suis imperpetuum pro huius onere sustinendo totam pensionem quam solebat percipere a dicto vicario et a predecessoribus suis preter duas marcas quas idem vicarius et successores sui solvent singulis annis dictis abbati et conventui scilicet ad Pascha unam marcam et ad festum sancti Michaelis unam marcam una dumtaxat cum medietate candele in festo Purificationis beate Virginis Et insuper dicti abbas et conventus assignarunt predicto vicario et suis successoribus decimam feni viginti acrarum in prato comitis quod iacet inter stagnum novum versus Plessetum et Werthon dicti comitis imperpetuum Ad hec dictus vicarius et successores sui imperpetuum totum alteragium cum omnibus minutis decimis tam de curia dicti abbatis quam aliis curiis totius parochie de Waltham preter curiam domini comitis de qua percipient tantum tertium vitulum tertium agnum et tertium purcellum et omnes ancas ex decima pervenientes Recipient etiam decimam totius dominii dicti abbatis scilicet de octo acris in campo qui vocatur Reidoun et etiam de una acra ante Saetis portam ad ecclesiam et etiam de campo qui vocatur Wenele et etiam de campo qui vocatur Estleya excepta terra que quondam fuit Brune et etiam de campo qui vocatur Boxsted excepta similiter terra que quondam fuit Brune et etiam de Crospeis qui vocatur Dik et Gosetrop et etiam decimam feni et prati inter molendinum mariscalli et curiam abbatis iuxta cursum aque versus orientem et etiam de novem acris de feodo Stephani quondam Gurel in Chikenhal Recipient etiam decimas garbarum et feni de feodo quondam Roberti Fifidhe Sustinebit etiam vicarius omnia onera episcopalia et archidiaconalia debita et consueta In cuius rei testimonium sigillum nostrum una cum sigillis dictorum abbatis et conventus et vicarii scripto huic duximus apponendum Dat London x kal Aprilis consecrationis nostre anno quarto
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter