utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03410111

Charter Number: 03410111
Cartulary Title: London 1229-1280 Volume 38
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Taxation
Date: 1250
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Fulco dei gratia London episcopus salutem in domino sempiternam Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire quod cum inter abbatem et conventum de Waleden ex parte una et Ricardum vicarium de Magna Estra ex altera Super quantitate vicarie dicte ecclesie coram nobis aliquantum altercaretur nos dicte altercationi finem interponere volentes ex officio nostro super dicta vicaria ita duximus ordinandum videlicet quod dictus vicarius et sui successores totum alteragium percipiant una cum decimis garbarum provenientium de dominico dictorum monachorum antiquo scilicet illas quas antecessores sui percipere consueverunt una etiam cum incremento minutarum decimarum provenientium de curia dictorum monachorum in eadem parochia et una cum quatuor carucatis foragii de orreis dictorum monachorum ad duos anni terminos percipiendis scilicet ad Pascha et ad festum Omnium Sanctorum et una cum decimis feni provienientibus de prato comitis Hereford in eadem villa quod vocatur longum pratum et protendit versus orrea abbatis de Tileteth in eadem parochia et una cum totali candela diei Purificationis beate Marie cuius nomine duodecim libras cere sacriste de Walden annuatim persolvent ad eundem anni terminum Solvent etiam eiusdem domus camerario unam marcam annuam ad duos anni terminos scilicet ad Natale Domini dimidiam marcam et ad Pascha dimidiam marcam residuo antique pensionis sue in eadem ecclesia imperpetuum cessante Dictus autem vicarius et sui successores sustinebunt omnimoda predicte ecclesie onera tam episcopalia et archidiaconalia quam librorum et vestimentorum et omnimodorum aliorum defectuum preter cancelli reparationem et constructionem imperpetuum Nos autem dictam ordinationem ut dictum est de consensu dictarum partium factam vicem taxationis seu robur habere volentes eam auctoritate pontificali confirmamus Act London in crastino celebrationis sancte sinodi in ecclesia sancti Pauli civitatis eiusdem anno gratie millesimo ducentessimo quinquagesimo idus Aprilis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter