utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03410112

Charter Number: 03410112
Cartulary Title: London 1229-1280 Volume 38
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Taxation
Date: 1250
Date Type: Internal, Calendar, Feast

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Fulco dei gratia London episcopus salutem in Domino sempiternam Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire quod cum inter abbatem et conventum de Waleden ex parte una et Ricardum vicarium eiusdem loci ex altera coram nobis questio mota fuisset super eo quod idem vicarius asseruit portionem quam in dicta ecclesia percepit consideratis eiusdem ecclesie facultatibus et curie quantitate fore insufficientem memoratis abbati et conventui econtra asserentibus dictam portionem sufficientem fore et ipsum non immerito contentum esse debere portione qua quilibet antecessorum suorum note probitatis hactenus contentus fuerat tandem habita super hiis inter dictas partes multiplici altercatione nos de consensu ipsarum super dicta vicaria ex officio nostro ita duximus ordinandum videlicet quod dictus vicarius et sui successores totum alteragium una cum decimis garbarum provenientibus de terra unde dicta ecclesia antiquitus dotata fuit scilicet illis decimis garbarum quas antecessores sui percipere consueverunt ad suam et suorum sustentationem ratione curie imperpetuum percipiant salvis dictis abbati et conventui omnium molendinorum dicte parochie decimis una cum decimis feni salvis etiam centum solidis annuis quos dictus vicarius et sui successores dictis monachis tribus cuiuslibet anni terminis solvent videlicet ad Nativitatem beati Iohannis Baptiste duas marcas et dimidiam ad Natale Domini duas marcas et dimidiam et ad Pascha duas marcas et dimidiam salvis etiam quindecim libris cere quas dictus vicarius et successores sui sacriste eiusdem domus annuatim ad festum Purificationis beate Marie virginis solvent imperpetuum Ita quidem quod dictus vicarius et sui successores sustinebunt omnimoda onera ipsius ecclesie tam in vestimentis et libris quam omnimodis aliis rebus preter hospitium loci archidiaconi et preter reparationem seu constructionem cancelli supradicte ecclesie Nos autem dictam ordinationem ut dictum est de consensu dictarum partium factarum vicem taxationis seu robur habere volentes eam auctoritate pontificali confirmamus Actum London in crastino celebrationis sancte sinodi in ecclesia sancti Pauli civitatis eiusdem anno gratie millesimo ducentesimo quinquagesimo idus Aprilis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter