utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03410115

Charter Number: 03410115
Cartulary Title: London 1229-1280 Volume 38
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1244 - 1259
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie ad quos presens scriptum pervenerit Fulco miseratione divina London episcopus salutem in Domino sempiternam Noverit universitas vestra nos de assensu et voluntate capituli nostri ad communem utilitatem ecclesie nostre dedisse concessisse et presenti scripto nostro confirmasse Rogero de Stratford coco meo pro homagio et servitio suo totam illam terram cum pertinentiis suis in villa de Chelmesford que iacet inter terram quondam Rogero vinentarii et pontem de Chelmersford que continet in fronte quatuor perticas et totam illam terram cum pertinentiis in eadem villa que iacet inter mesuagium quondam Hugonis pistoris et mesuagium quondam Roberti de Laford que linealiter continet in fronte quatuor perticas et totam illam terram cum pertinentiis suis que iacet in crofta que vocatur Fochestand et extendet se ad campum domini episcopi que vocatur Westfeld versus occidentem et ad terram Benedicti de Notune versus orientem et iacet in longitudine inter terram Edwardi le Foch et terram Roseie widue Halyndini et tenendum de nobis et successoribus nostris sibi et heredibus suis vel suis assignatis libere quiete bene et in pace iure hereditarie et inperpetuum reddendo inde annuatim decano et capitulo sancti Pauli London tres solidos sterlingorum ad quatuor anni terminos videlicet ad festum sancti Michaelis novem denarios ad Natalem novem denarios ad Pascam novem denarios et ad nativitatem beati Iohannis Baptiste novem denarios pro omni terreno servitio consuetudine et exactione et rebus aliis salvo servitio capitulum dominorum feodi In cuius rei testimonium huic scripto sigillum nostrum apponi fecimus Hiis testibus Philippo Basset Iohanne de Naffeud Ricardo de Mundevile Nichola de Punford Rigeri de Punford Roberto de Pinkenei Rilberto Talebot Iohanne Luvel Roberto Butevilyn Iohanne clerico de Angre et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter