utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03410176

Charter Number: 03410176
Cartulary Title: London 1229-1280 Volume 38
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter, Complaint
Date: 1275
Date Type: Internal, Episcopal

map View Map
Charter:
Excellentissimo principi domino E dei gratia regi Angl domino Hibern et duci Aquit I permissione divina London episcopus salutem in eo qui est omnium vera salus Regie dignitati vestre significamus quod nonnulli iniquitatis filii in ecclesia de Hockele nostre diocesis et domibus dilecti in Cristo filii magistri Ricardi de Stratford rectoris ecclesie predicte in subversionem ecclesiastice libertatis per vim laicam se tenentes bona rectoris [] ibidem rapta ausu sacrilego distrahunt nequiter et comsumunt Quocirca vestre clemencie [subnixe supplicam]us quatinus predictam vim laicam ut moris est inde percipere velitis amoveri Valeat [] semper in domino Dat apud Stebbenheth idus Februarii anno consecracionis nostri primo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter