utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03420285

Charter Number: 03420285
Cartulary Title: London 1280-1303 Volume 39
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1297
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Excellentissimo principi et domino suo domino Edwardo Dei gratia regi Angl illustri domino Hibern et duci Aquit R eiusdem permissione London ecclesie minister salutem et in iura ecclesie defendendo gratiam et subsidium suam patris Noverit dominacio vestra Walterum dictum molendinarium firmarium molendini de Westone nostre diocesis laicum pro sua contumacia et offensa manifesta maioris excommunicacionis sentencia auctoritate ordinaria innodatum per quadraginta dies et amplius in eadem perseverasse claves ecclesie pertinaciter contempnendo qui etiam adhuc incorrigibilem se exhibet in proprie salutis dispendium et scandalum plurimorum Quocirca vestre celsitudini supplicamus attente quatinus dicti excommunicati pertinaciam maiestate regia iuxta regni vestri consuetudinem cohercere velitis Vestram excellenciam conservet altissimus per tempora diuturna Dat apud Brokysborn die veneris proxima post festum sancti Iacobi apostoli anno Domini MCC nonogesimo septimo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter