utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 03420331

Charter Number: 03420331
Cartulary Title: London 1280-1303 Volume 39
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Ordination
Date: 1292
Date Type: Internal, A.D., Episcopal

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis presentes litteras visuris vel audituris Ricardus miseratione divina London episcopus salutem in Domino sempiternam Cura et solicitudo pastoris tanta circa gregem dominicum sibi comissum vigilantior et prestantior debet esse quanto hostis antiquus circa dispositionem omnium magis intens querens quem mortificatione devoret vicorum et eo diligentius Cristo superintendens ovili assiduo rem debet in eo preficere sub ipso custodem quo idem hostis invidus pro omnibus invadendis insultu voraci continuas fugit insidias et letales Et licet unius ecclesie regimen uni tantum sacerdoti committi canonice instituerint sanctiones que tamen ubi ecclesia parochialis dignitati vel prebende est annexa eo que oportet eius curatum in maiori deservire ecclesia in ipsa ecclesia parochiali ydoneum et perpetuum vicarium in rectoris nomine canonica provisio stabilunt Intendens igitur ecclesiam de Boreham nostre diocesis esse annexam cancellarie in ecclesia nostra sancti Pauli London que quidam cancellaria in ecclesia maiori requiret onus residentie ipsius cancellarii personaliter adeo quod ecclesie parochialis regimen nequit intendere seu in ea personaliter residere de consensu magistri Radulfi de Ivngho tunc cancellarii ecclesie nostre sancti Pauli expresso in dicta ecclesia de Borham perpetuam vicariam ordinavimus in portionibus infrascriptis videlicet de septem acris terre iuxta domum Ricardi le Brewer que possunt seisinari ad medietatem campi videlicet in quolibet anno due acre et una roda de frumento et siligine et due acre et una roda de avena et due acre et dimidia de warecta et valet quelibet acra seisinata de frumento quinque solidos et de avena duos solidos et sex denarios Et sic valet pars vicarii in quolibet anno de predictis septem acris terre octo solidos et quinque denarios Item de quinque acris terre perverse apud Bekele et valent in toto per annum iii solidos Item de una acra terre quam tenet Adam Faber pro qua reddit per annum viii denarios Item de una acra quam tenet Thomas de Tunham pro qua reddit per annum iiii denarios Item de tribus acris terre pro qua Iohannes le Telor et Partenarii reddunt per annum sexdecim denarios Item de xx denariis quos Ricardus filius Philippi le Taylur reddit per annum Item de xxxxiiii acris terre apud Eldhall de quibus possunt seminari quolibet anno ad semen yemale lxv acre et ad semen quadragesimale lxv acre et possunt fieri de warecta lxiiii acre de quibus ad decimam pro semine yemali sex acre et dimidia et valet que libet acra quinque solidos et pro decima quadragesimali sex acre et dimidia et valet que libet acra seminata duos solidos et sex denarios et sic valet decimam eiusdem terre per annum xlviii solidos et ix denarios Item de quadraginta et duabus acris prati de hominibus ville de quibus ad decimam quinque acre et valet que libet acra iii solidos et sic valent in toto quindecim solidos et vii denarios pro ii acris Item de ii acris prati de ecclesia et valet per annum sex solidos Item consistit vicaria in oblationibus obventionibus lino lana et lacte ac ceteris omnibus iniunctis decimis quocumque nomine censeantur maioribus dumtaxat exceptis preter maiores decimas supradictas quas ad dictam vicariam ordinavimus pertinere Item vicarius quo pro tempore fuerit habebit mansum cum curtilagio ex parte occidentali situatum ex opposito domum rectoris ecclesie supradicte Item licet ipsa ecclesia in facultatibus aliquotiens ledatur quod absit portionem tamen vicarie quam ad xvi marcas ad minus semper volumus extendi in nullo minus firmiter inhibemus Cuius quidem vicarie taxationem si opus fuerit nobis et successoribus nostris licet id nobis de iure communi appetat specialiter reservamus Quam quidam vicariam taliter ordinatam ad nostram et episcopi Lond qui pro tempore fuerit concessionem spectantem Hugoni de Wodesdon presbitero intuitu caritatis contulimus ipsumque perpetuum vicarium cum onere residendi canonice instituimus in eadem In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum Dat apud Orseth vi kalen Iulii anno domini MCC nonagesimo secundo et consecrationis nostre anno duodecimo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter